# Opera omnia 235.1-4

Ficino, Opera omnia, 235.1 to 235.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/235.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/235.1

Quae quidem significatio in audientis intellectu perpetua saepe remanet syllabis pereuntibus, sicut in loquentis mente fuerat antequam loqueretur. Significatio igirur ab anima loquente sine medio pro ducta incorporalis est. Est & uocis anima simplex, & quodammodo immortalis, so nus autem per linguam mediam fabricatus in partes dissipatur, & interit. Si Sol & anima sine instrumentis aliquid efficiunt in materia, multò magis Deus poterit formam aliquam nullo intercedente instrumento materiae tradere. Atque ea maximè erit rationalis anima, quae nonnihil sine instrumento cogitat atque eligit. Quod nunquam ualeret si esset per instrumenti operam fabricata. Si per nullum medium à Deo sit, non fit ab eo nisi per Deum. Deus ipsa aeternitas est. Fit ergo per seipsam aeternitatem. Quod per aeternitatem sit, est aeternum. Et quod summo statui proximum est, ita est stabile, ut à mutatione mortali sit remotissimum. Haec enim est summa mutatio. Meritò sicut in caeteris rerum generibus praeter id, quod per se tale est, sunt & alia quae per aliud talia sunt, ita in aeternitatis ordine ultra Deum, qui per se est aeternus, multa sunt quae per illum aeterna fiunt. Talia uerò esse ille Timaeus docet, quae à Deo absque medio procreantur. Erit igitur hominis anima & immortalis, & huic corpori tanquam significatio aëri à loquente Deo inserta. Quàm significationem si quis animaduerterit, Dei loquentis intelligit mentem. Obiectio Panaetij & responsio, quod anima sine medio est ex Deo. Cap. VIII. Abit forsitan Panaetius nobis, posse aliquid à Deo in materia sine materia & instrumento creari, sed animam nostram ita fieri non concedet, nisi manifestiori aliquo signo hoc iterum ostendamus. Arbitratur enim tam animam nascentis ab ani ma parentum, quàm corpus à corpore generari, quia & corpore, & ingenio simi les genitoribus filij saepe nascantur. Sed coniectura Panaetij parum momenti habere ui detur, quia saepe dissimiles corpore nascuntur, saepissimè animo. Et qui mores sequuntur paternos, consuetudine eos imbibunt potius quàm genitura.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
