Latin
235.5 to 235.7
Ficino, Opera omnia 235.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et si qui eos usu non acquirunt, imitantur tamen, non ideò imitantur, quia animus nascatur ab animo, sed quia animus à tenera aetate blanditur proprio corpori, in quo propter genitorum complexionem similia quaedam fiunt incitamenta, sed procedente aetate arbitratu suo &in peius &in melius mutant mores. Itaque abijcienda est coniectura Panaetij. Quoniam ue rò signum à nobis exposceret, per quod anima à Deo uenire, clarius ostendatur, signum nobis erit huiusmodi. Anima rationalis quotiens aliqua sibi res occurrit, perscrutatur non modo quid res illa sit, &qualis, sed etiam quae sit eius origo. Neque cessat unquam nisi causam eius inuenerit. Neque tamen in quauis causa sistit gradum, sed indagat semper causae causam, ita ut non prius quiescat, quàm supremam causam fuerit consecuta. Vnaquaeque res in proprio sui fine quiescit. Proprius finis rei est eius causa propria. Ibi enim per ficitur, perfectionem uerò naturalem appetunt omnia tanquam finem. Quod si commu nem finem expetere uideantur, non tamen ipsum adsciscunt, nisi quantum ipsis congru it &accommodatur, propriusque euadit, talis euadit, quando suscipitur in causa proxima sufficiente superius ordinata. Non petit aër Venerem aut louem, licet etiam inde ducat originem, sed appetit ignis concauum, ubi principium eius proprium est, locusque domesticus. Caetera quoque similiter non quamlibet sui causam expetunt. Nullae enim res prius cessarent, quàm in Deum transformentur, qui primum omnium est principium. Aut si nunquam transformarentur in Deum, frustrà &temere mouerentur. Non igitur quaelibet quaerunt causam, sed propinquam. Sufficit enim cuique speciem suam incorruptam integramque seruare. Haec autem seruatur à causa propria, quae sufficiens fit &superius ordinata.