# Opera omnia 236.5-8

Ficino, Opera omnia, 236.5 to 236.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/236.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/236.5

Vnde infusa est tibi anima multò mentis lumine circumfusa. Quod autem animus ad hunc quandoque statum perueniat, inde conijcimus, quòd usque adeo se ab omni rei creatę cognitione secernit, ut super omnem rei cuiusque creandae conceptum quantumcunque sublimem extare diuinum uer ticem per infinitum asserat spatium. Dum uerò Deum ita describit, pro uiribus capit Deum. Habet ergo uim aliquam absque medio Dei capacem. Haec autem à solo tributa est Deo. Qui enim format solus, ipse solus disponit. Qui implet, ipse amplificat, sicut & uisus radium illum intimum & insitum ab origine, quo Solis lumen proximen uidet, quotidie ab ipso eodem lumine Solis accipit. Atque ita uis illa Dei capax medio indiget nullo ultra Deum ad Deum suscipiendum, sicut neque uisiuus radius ad radium solarem accipiendum ullo indiget medio, quia & radius à radio, & uis Dei capax à Deo nullo medio interposito. Probauimus hactenus propositum nostrum praecipuè per intellectum. Rursus ita probamus idem praecipuè per uoluntatem. Omnis appetitus causae suae impletur possessio ne. Sitim enim appetitionis extinguit perficiendo res eadem quae accendit efficiendo. Vo luntas, solius infiniti boni possessione potest impleri. Eousque enim affectat bonum, quousque ipsi bonum porrigit intellectus. Intellectus communem boni ipsius rationem inuenit ab om nibus rei participantis angustijs segregatam, quae propter hoc ipsum infinita permanet in seipsa. Diffunditur quoque in infinitum, cum possit bonitas reb. innumerabilibus per infinitos modos communicari. Si uoluntas eousque affectatbonum, quousque intellectus offert, hic autem offert infinitum bonum, & infinita bona, sequitur ut totidem uoluntas affectet. Ergo solius infiniti boni impletur possessione. Ad haec, sicut obiectum intellectus est ens ipsum sub ratione ueri, ita uoluntatis obiectum ens ipsum sub ratione boni. Quia uerò uis quaeque eo solo contenta esse potest, in quo integra obiecti sui ratio reperitur, sequitur ut intellectus & uoluntas solo Deo satiari possint, in quo solo est integra ueritatis boni tatisque ratio. Et quia ille ab alijs ueris semper discurrit ad alia, haec ab alijs bonis fertur in alia. satis constat quietem ex eo solo obtingere posse, quod talia cuncta complectitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
