Latin
236.9
Ficino, Opera omnia 236.9
Unproofread scanNot analysed yet
Habitus enim sistit motum, &motum quodammodo interminatum habitus infinitus. Postremò legitimus intellectus est ille, qui res intelligit sicuti sunt, legitima uoluntas illa, quae res appetit sicuti sunt appetibiles. Sunt autem res, ut ordinantur à Deo: Appetibiles uerò sunt, ut ordinantur ad Deum. Ergo neque intellectus neque, uoluntas in rebus iprsis quiescere potest. Sed ille resoluit in Deum, haec refert ad Deum. Illi solus Deus conpiciendus naturali instinctu proponitur, huic solus Deus amandus.