# Opera omnia 238.1-4

Ficino, Opera omnia, 238.1 to 238.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/238.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/238.1

Vatuor haec, essentia, uirtus, operatio, obiectum, hunc habent ordinem, ut ab essentia profluat uirtus, ab hac operatio, operatio obiectum petat, & talis quae dam essentia per talem quandam uirtutem, id est, uirtutem propriam certo modo circa obiectum sibi conueniens operetur. Non est putandum ab essentia aliam uirtutem fluere, quàm sibi familiarem, neque à uirtute aliam edi opera tionem, quàm naturalem, neque operationem uersari circa obiectum aliquod nisi simile, commodum, & conueniens. Nam cur naturalis illa essentiae uirtus operando appetit obiectum aliquod tale potius quàm tale, nisi quia tale aliquid ipsi familiarius est, aptius & commodius? Nisi enim conueniret magis cum tali quodam quàm cum alijs, uel appeteret nullum, uel aequè omnia peteret. Sic intimus uirtutis uisiuae radius per radium Solis coloratos radios aspicit. Intimus aurium aër per externum aërem, aërem haurit fractum, id est, sonos. Olfactus in uapore aëris caliginoso genitus, per uaporem talem in abre crasso à pomo diffusum uaporem in pomo odoriferum percipit. Gustus in saliuae humore submersus per liquefactionem cibi in ore sapores uel natura liquidos, uel ibi iam liquefactos attingit. Tactus terrenis neruis accommodatus terrena & solida sentit facilè, & corporales admodum qualitates. Vides obiecta semper cum operationibus & uir tutibus naturalibus conuenire. Idem in mente cogeris confiteri, ut mens libera sit à materia, cuius obiectum est à materia liberum. Talis est autem rei cuiusque uniuersalis ratio & idea. Obiectum eiusmodi primum Platonici uocant, atque Peripatetici, quia primo re ctoque aspectu se obijcit. Obiectum uerò adęquatum esse totam entis ipsius latitudinem arbitrantur, quia per uniuersum ens intellectus abstrahendo, diuidendo, componendo, definiendo percurrit. Ens autem tam incorporeis omnibus quàm corporeis est commune, atque infinitum. Ac ne quis ita fallatur, ut dicat intellectum forte in alia quadam re cum uniuersali ratione potius, quàm in ipsa separatione congruere, considerare debemus in eo congruere maximè, quod necessariò ipse facit ad hoc ut intelligat. Quid autem facit potissimum? Certè & seipsum, & ipsam a materiae passionibus segregat. Neque quicquam magis impedit uel hunc intelligere, uel hanc intelligi, quàm materiae passiuę coniunctio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
