Latin
238.5 to 238.6
Ficino, Opera omnia 238.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde si non modò talis potentia tale petit obiectum, sed etiam obiectum ta le potentiam suo accessu multò magis efficit talem, quemadmodum uisus natura lucidus &lucem petit, &accedente luce fit lucidior. Sequitur ut mens non solum ex eo remota sit à materia, atque ampla, quia naturaliter assiduaeque ad remota &la se confert, uerum etiam ut multò etiam inde fiat remotior, ampliorque, quòd quae remota amplaque sunt, illam pulsant, rapiunt, occupant. Sed quantum potest à materia segregari? tantum uidelicet, ut effugiat materiae passiones. Rationem namque ideamque tum rei cuiusque tum entis ab his absolutam naturaliter auet. Potest autem per eandem naturam ipsam consequi, per quam mouetur ad ipsam. Et ipsa denique idealis ratio quae in aeternitate est om nino, cum sit in Deo, mentem sese ad eam pro uiribus eleuantem potest omnino supra limites loci temporisque extollere. THEO. eodem Ficino authore,