Latin
239.5 to 239.8
Ficino, Opera omnia 239.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Infinitatem Dei esse scimus totam simul &integram, infinitatem temboris, qua euanescit continuè, continuè quoque instaurari, fluxisse partim, partim quoque fluxuram, neque habere unquam in praesentia nisi momentum. Momentum ab integra infinitate innumere superatur. Quo fit ut infinitas Dei infinitatem temporis innumęrabiliter per distantiam superet infinitam. Anima illam attingit. Hanc ergo longissimè supereminet. Quamobrem omnes ex cedit terminos temporis, uiuitque perpertua. Quod hinc maxime confirmatur, quòd si Deus eam non facit per angelicas coelestesque uirtutes, multò minus per materialia semina. ideoque pestiferam non subit mutationem. Si ergo tuum colere parentem desideras, ipsum solummodo cole bonum. Parentem quaeris? Non corporis natura parens est tibi, ô anima. Tantò enim melior es, quantò parenti magis obtemperas. Es autem tantò prae stantior quantò magis corpori aduersaris. Bonum tibi omnino est esse cum patre malum tibi quodammodo est esse cum corpore. Non animus aliquis te genuit anima. Animi operatio mobilis est. Si ergo per eam facta fuisses, substantiam omnino haberes mutabilem, ideoque in ipsa animi mutabilitate sisteres gradum, neque stabilem prorsus naturam exigeres, neque quicquam super animum cogitares. Non intellectus aliquis multiplex te creauit, non enim simplicitatem summam attingeres, atque intellectus ipsius tibi sufficeret consecutio. Nunc autem ac ipsam uitam, ad ipsam essentiam, ad ipsum esse absolu tum, intelligendo amandoque ascendis super quemlibet intellectum, neque satis tibi intelligentia est. nisi &bene, &bonum intelligas. Bonum uerò ipsum tibi satis est absque dubio, non enim alia ratione requiris quodlibet, nisi qua bnum. Bonum igitur ipsum procreator tuus est, anima, non bonum corpus, non bonus animus, non bonus intellectus, sed bonum, ipsum bonnum inquam, quod in seipso consistit, extra subiecti cuiusque limites in finitum, infinitamque tibi tribuit uitam, uel ab aeuo in aeuum, uel saltem ab initio quodam in sempiternum. Tertia ratio. Quale est obiectum, talis est potentia. cap. IX.