# Opera omnia 24.1-4

Ficino, Opera omnia, 24.1 to 24.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/24.1

Esse illum Deum declarauerunt miracula, ut sidem apud dociles doctrina eius haberet, esse uero hominem passiones humanę declarauerunt. Nullus igitur nobis, nisi pertinaces nimium esse uelimus, exculationi locus uidetur esse relictus, si doctrinam eius quasi minus ueram insolenter respuere nitimur, diuinitas miraculaque reclamant, si tanquam nobis su pra modum duram, humanitas, laboresque magistri, & ducis illius ostendunt hominib. possibilia esse quae pertulit homo. Denique quia delictorum summa in eo consistit, quòd cor poralibus nimium inhęremus, à spiritalibusue discedimus, Christus uitae magister per doctrinam uitamque suam quasi gladium & ignem immisit in mundum, hoc est, uirtutem purgatoriam, animique purgati, ut omnes corporalium uitiorum fomites resecaret ad ui uum, atque consumeret. Ipse quoque singula ultro libenterque tulit, quae caeteri fugiunt tanquam mala, peregrinationem, inediam, sitim, nuditatem, infamiam, contumelias, uerbe ra, breuitatem uitae, ignominiosam mortem & acerrimam. Fugit autem singula quę tan quam bona cęteri prosequuntur, ut hac ratione nobis ostenderet, neque mala uera esse, quo mala uocamus, neque bona, que uocamus bona, nihilque in rebus corporalibus esse, quod ullius precij censendum sit, sed quicquid praeter Deum est, tenuis umbrae somnium extimandum. Cùm autem omnibus, quae a mortalibus optantur, tanquam bona careret solis certè miraculis, solus ipse in orbe terrarum in hanc usque diem meruit, & meruit subi to, ut Deus summus existimaretur. Prophetas Hebraei sanetos homines uocant, Genti les uiros excellentes, cum deos nominant, diuinos iam factos & Dei ministros intelligunt. Mahumethenses regem suum Mahumethen filium Abdale, silij Abdal mutabilis Arabię regis, purum quidem hominem, sed Dei nuncium esse credunt, talem quoque ipse se uocat in Alcorano. Addit se in ui armorum, Christum in uirtute miraculorum missum à Deo fuisse, Deumque hominibus lesum, & Mariam miraculum effecisse. Meritò solus Chri stus stupendis operibus meruit, quod neque multi Principes hoc tum minis, tum beneficijs contendentes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
