Latin
242.1 to 242.3
Ficino, Opera omnia 242.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Egabit forsitan Epicurus species illas quas quotidie concipit intellectus, esse perpetuas, quia &esse incipiant quando patiuntur, &desinant quando mandantur obliuioni. Nos autem ex Platonis nostri sententia satis in hoc habere putamus, quòd species illae si nascuntur, à rationibus animi perpetuis patiun tur, &ideas super animum referunt sempiternas. Ratio prima. Profecto sentire &intel ligere quia uitales operationes sunt, à principio uitali intrinsecoque proficiscuntur, principio inquam actiuo. Sunt enim operationes quaedam uiuentibus &carentibus uita com munes, ut generatio, alteratio, mutatio loci. Ea quae uita carent, operationes huiusmodi patiuntur potius quam agant. Non enim se ullo modo generant, aut alterant, aut mu tant loco. Viuentia uerò eas in seipsis agunt, quia sese nutriendo augendoque alterant &generant aliquid in seipsis, &iudicando appetendoque locum mutant. Si natura uiuentia ad proprias actiones melius instruere debet quàm ad communes, melius autem instru ctum est quod est agens, quàm quòd patiens, atque ad communes operationes eis actiuum principium tradidit, multò magis ad proprias actiones, sensum uidelicet intelligentiamque sic illa disposuit, ut agerent per eas magis quàm paterentur. Quapropter neque mens, neque etiam sensus (ut pluribus placet Platonicorum) ut percipiat quicquam, ab extrinse cis formatur corporibus. Sed quemadmodum pars uiuisica per insita semina alterat, ge nerat, nutrit &auget, ita interior sensus &mens per formulas innatas quidem, &ab extrinsecis excitatas omnia iudicant. Neque aliud quicquam est hoc iudicium, quàm transitus formulae à potentia quadam in actum. Non enim debet operatio ulla agentis transcendere limites. Vitalis igitur &intus permanens operatio non est ab extrinseco principio uita carente, sed ab intrinseco &uitali. Signum uero quòd sensus interior est admodum efficax, inde capitur, quòd componit, diuidit, discurrit, suoque affectu uertit corpus in contrarias qualitates. Signum quòd mens sit maximè efficax.