Latin
242.12 to 242.15
Ficino, Opera omnia 242.12-15
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum, quòd &si eam intellectus acciperet per talem speciem, intelligeret singulare aliquid, &magis, &prius quam uniuersale. Illa siquidem singulare nunciaret in primis, quia esset phantalmati singulari cognatior. Neque audiendi sunt illi, qui phantasma inter intellectum &speciem quasi instrumentum aliquod interponunt. Nónne uirtus mentis agens cum capace magis congruit quam phantasma? Quo igitur pacto agens capacem per extraneum phantasma formabit, cùm oporteat instrumentum formationis inter formatorem atque formabile interponi, phantasma uerò extraneum inter duas illas uires inuicem germanas nequeat interponi? Quamobrem intellectus quando formam illam creat, neque ex simulachro, neque in simulacro, neque per simulachrum procreat. Fortè uerò radium aliquem, seu uim inserit simulachro phantasię, per quam ipsum simulachrum tanquam formator mentis formam huiusmodi generat, quam speciem uocamus intelligibilem. Sed neque hoc fieri posse putamus. Nempe uis illa suscepta simulachro ijsdem materiae conditionibus adstringetur, quibus simulachrum. Itaque formam intelligibilem, quę ab illis conditionibus est absoluta non generabit. Ac si quis dixerit, formam illam modo absoluto capi ab intellectu, quamuis phantasma ipsam non creauerit absolutam, ex eo ipso nos concludemus (quod exoptamus in primis) intellectum non subijci phantasiae tanquam formabile formatori, postquam praestantiore modo formas habet quam ipsa tribuere ualeat. Quò fit, ut forma intellectualis si nascitur, à solo intellectu nascatur, &sine medio. Si enim mens formam illam generat, &generan do eam in se absque medio suscipit, certe per se gignit illam, &gignit alio nullo interceden te. Ex omnibus his concluditur, intellectum formare seipsum. Et quoniam si esset prorsus informis, seipsum formare non posset, necesse est ante eas formas, uel notiones, quas per omnem aetatem penè momentis singulis in se parit, latere in animi pennetralibus for mas alias animo naturales, totidem numero, quot sunt in mundo rerum species creatarum, quibus possit formas illarum specierum intelligibiles parere. Ratio tertia. Certè namque res certis egent seminibus. Non facit natura ex quolibet quaelibet, non facit ex nihilo aliquid.