# Opera omnia 242.8-11

Ficino, Opera omnia, 242.8 to 242.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.8

Nunquid ab his personis imperimitur in mente species illa communis, quae est omnium hominum aequalis similitudo? Certe ex accidentibus perfonarum non imprimitur (referret enim hominis accidentia, non substantiam) neque etiam ex ipsa natura quae subijcitur accidentibus. Illa enim non tota persona alicuius est hominis, sed pars eius. Ideo natura talis de nullo homine enunciatur. Quis dixerit, Sociates est humanitas? Dicimus autem Socratem esse hominem. Homo igitur enunciatur de Socrate, de Socrate inquam toto, non de humanitate solum, uel accidentibus. De Platone toto similiter, atque alijs omnibus, ubi apparet hominem ipsum quem mens nostra communiter enunciat, de inte gris quibusque personis in seipsa conceptum, multo ampliorem esse hac uel illa personae cuiusque natura. Quod uerò comprehendit, aliud & amplius est, non fit ab eo quod & com prehenditur, & est angustius, pręsertim cum natura illa fiat in singulis hominibus singu laris. Quod autem singulare factum est, non creat uniuersale. Sed nunquid ab integris cun ctisque personis species illa nobis infertur? Nequaquam. Quippe innumerabiles personas aequè illa species respicit. Innumerabiles uerò nusquam inspeximus, neque ex quibusdam personis accepimus eam quę infinitas insuper alias comprehendit. Neque potest ullus sa tis tuto à quibusdam singularibus regulam communem perscribere, salleretur enim quisquis id tentaret, perinde ac si quis cum sola terrae animalia consideraret, atque illa uideret spirare, animal omne spirare concluderet. Cum igitur species neque à singularibus perso nis, neque ab earum simulachris generetur, reliquum est ut fiat ab intellectu. intellectus eam non generat ex phantasmate, uel in phantasmate. Phantasma enim quia & in essendo & in significando singulare est, si fieret materia, locusue speciei, eam redderet sim iliter singularem. Cęterum dubium est, num ipsam generet per phantasma tanquam p ercausam mediam inter intellectum & speciem generandam. Quod quidem fieri non posse ex hoc opinantur, quod causa media & effectui proxima, cum effectu magis quàm remotior causa conuenit, ut in hominis generatione, quia Sol per hominem medium generat hominem, magis homo generans cum homine genito quam ipse Sol congruit. Si igitur phantasina esset proxima causa speciei, species phantasmati similior quàm intellectui nasceretur, hinc duo sequerentur absurda. Vnum, quòd species huiusmodi statim nata, phantasma ipsum & phantasiam, utpotè sibi propinquiora, adscisceret tanquam naturalem sedem potius quàm intellectum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
