Latin
244.5 to 244.8
Ficino, Opera omnia 244.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si paes haec infima animae foecunda est, formatque ipsa corpora, &à corporibus non formatur, &formarum generandarum continet rationes, nunquid mens quae pars est animae summa, sterilis erit? Aut solum formabitur à corporibus? Aut carebit rationibus ad species producendas? Nullo pacto. Imò uerò sicut pars infima quae singulis corporibus proxima est, per insitas sibi ab origine rationes singula gignit &corporalia, ita mens quae in corporalibus ac penitus absolutis mentibus proxima est, rationes inde insertas habet, per quas producat species illas à corporum passionibus absolutas. Septima ratio. Sic enim anima inter diuina &corporalia medium obtinebit, si utrorumque particeps apparebit, habebitque intus utrarumque formarum &intelli gibilium &sensibilium rationes. Octaua ratio. Neque decet eam corporibus esse deteriorem. Ergo si corpora ante aduentitias qualitates, qualitates possident naturales, multò magis animus formulas habet in mente proprias antequam excipiat peregrinas. Duplex materiae communitas con uenit, naturalis, &aduentitia. Naturalis est natura illa in qua singula sub eadem specie inuicem congruunt, sicut humanitas in qua singuli congruunt homines, quae communitas (ut plerique putant) perpetua est, &singulis quibusque praestantior. Aduentitia est no tio illa uniuersalis, quam de naturali communitate mens cogitat, singulis quibuscunque seclusis. Quae non modo, quod ad materiam spectat, aduentitia est, sed quòd ad mentem. Si ante hanc aduentitiam communitatem materia possidet alteram naturalem, mens quoque materia melior ante hanc alteram similiter possidet. Oportet enim communem formam in mente aliquam praestantiorem esse quàm in materia. Est autem naturalis prrfectior quàm contingens. Igitur oportet inesse menti communes formas ante illas, quas corporalium rerum fingit occuriu. Saepe uerò dum ingenitas formas inspicimus, putamus propter inscitiam nos aduentitias uel externas prospicere, non aliter atque illi qui uel som no uel morbo quodam cerebri oculorumume affecti, arbitrantur se uidere quaedam extra suos oculos huc &illuc saepe uolantia, quae tamen &uersantur, &uidentur intrinsecus. Nona ratio. Cur bruta rebus singulis inspectis communem non excogitant notionem, homo autem ex natura sua rationali, qua differt à brutis, id agit? Nisi quia ipsa sua natura