# Opera omnia 245.5-8

Ficino, Opera omnia, 245.5 to 245.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/245.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/245.5

Ita ista ratio (ut Augustinus Aurelius inquit) nisi inueniret in nobis aliquid cognitum, quo innitens, ad incogni tum duceret, nihil omnino per illam discerneremus. Inest ergo nobis ante ratiocinationem intelligentia quaedam, unde ratiocinatio sumat exordium. Decimaquarta ratio. Nónne ratiocinatio nostra mobilis est, & dum uarietatem inquirit, ab alio descendit in aliud, & quando aliquid inuentum examinat, in aliud ascendit ab alio? Motus uerò omnis à quiete, siue stabili aliquo exorditur, ac tendit ad stabile. Motus autem huiusmodi notionum complexio est. Res uerò quaelibet principium habet proprium, suumque finem. Quapropter ratiocinatio quia notionum progressio est, in notiones reducitur, quia mobilis in aliquas stabiles notiones, quas impulsu quaerat quod cupit, indicijs inueniat quod quaesiuit, luce examinet quod inuenit, firmitate quie scat inuentis. Inde ergo caepit quaerendo, in idem redit examinando. Sunt ergo in mente stabiles quaedam & perpetuae notiones, quae & principia sunt & fines ratiocinandi. Decimaquinta ratio. Neque ratiocinandi solùm, uerumetiam quomodocunque intelligendi. Nam sicut sensus qui per aduentitias formas, quae dicuntur accidentales cognoicit semper, accidentia quoque semper attingit, ut Platonici putant, ita conuerso mens, quae essentias rerum definit, per essentiales formas intelligit. Et quia sensus qui fallacibus confidit rerum imaginibus, & subitò euanescentibus, saepe fallitur, neque imaginem à re uera discernit, sed opus est ad hoc iudicio rationis, idcirco mentem oportet essentialibus (ut ita dixerim) rationibus inniti, ne ipsa quoque fallatur, & iudicio uirtutis alicuius superioris indigeat. Deimasexta ratio. Praeterea si cognoscimus angelos, neque eos nosse ualemus per species à sensibus haustas, quę cùm pendeant à corporibus, non referunt angelicas formas, quae ad corpora non declinant, sequitur ut eos per insitas species cognoscamus. Quo enim pacto iudicamus angelos esse naturas non uergentes ad corpora, nisi per species à corporibus minimè dependentes? Decimaseptima ratio. Denique inter cognitionem diuinam & sensitiuam cognitio intellectualis est media, ergo & medias habet conditiones. Deus cognoscit per essentiam suam immobilem, sensus per mobiles qualitates, id est, species peregrinas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
