# Opera omnia 247-2

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/247-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/247-2

Cap. IIII. Ossumus autem ex tribus illis Platonis libris, Phaedone, Menone, Theaeteto, atque insuper ex Parmenide, Timęo, & conuiuio sic rursus argumentari. Si capite propriè atque praecipuè alter quidem maior, alter uerò minor denominetur, absurdum id quidem. Primò, quoniam per idem & maior erit & minor. Deinde per aliam speciem in alia specie aliquid collocabitur, puta per capitis speciem in maioris minorisue specie. Praestat autem capite capitatum quàm majus, aut minus denominare. Denique absurdum est. per aliquid paruum majus aliquid dicere. Igitur si formalis afferenda causa est, maioritate minus cognominabitur. Similiter denarium numerum nouenario plurem, non unitate propriè appellabimus, siquidem ab unione propriè unum denominamus, imo pluralitate plurem, & alium paucitate pauciorem esse dicemus. Item dualem numerum fieri asseremus non diuisione unius in duo, quia etiam coniunctione interdum huius rei atque illius fieri contendetur. Et omnino idem propriè oppositis effici causis non est dicendum. Ergo dualem numerum dualitatis ipsius participatione fieri secundum formam potius asseremus. Sed haec tanquam leuiora mittamus, pergamus ad grauiora. Si color uel figura est ipsum pulchrum, quonam pacto erit color aliquis uel figura deformis? Item quanam ratione multa subiecta pulchritudinis unius tanquam communis participarent, nisi una quaedam pulchritudinis natura communis & inesset singulis, & praeesset, ut ab ea quae praeest, dependeat & quae inest? Proinde aliud est ipsa bonitas quam res quae bonitatis participatione fiunt bonae. Aliud pulchritudo quam res pulchrae, similiterque de caeteris speciebus, quas Plato uocat ideas. Corpora enim pulchra multa sunt, ipsa uerò pulchritudo una est. Nam omne primum summumque in aliquo rerum genere, unum est solummodo. Rursus haec pulchra duas habent naturas, tum materiam corporalem, quae fit participes pulchritudinis, tum pulchritudinis qualitatem, ipsa uerò pulchritudo nihil est aliud quàm pulchritudo, quoniam quicquid est in genere aliquo primum tale, nihil aliud est quam tale. Item corpora haec partim pulchra sunt, partim etiam turpia. Nam ex ipsa sua materia, quae aliud aliquid est quàm pulchritudo, deformia iudicantur, ipsa uerò pulchritudo turpitudinem non admittit. Si modò opposita uicissim se fugiunt, corpora quoque pulchra, mutantur, & modo pulchra sunt, modo contra.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
