# Opera omnia 248.4-7

Ficino, Opera omnia, 248.4 to 248.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/248.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/248.4

Argumentantur rursus multi Platonicorum à mentis obiectis hunc in modum. Cum intellectus noster naturaliter formas capiat, rationesque intelligat uel separatas, uel separando, sequitur ut communes ipsae rerum separataeque à materia, rationes, naturalia sint eius obiecta. Quoniam uerò obiecta eiusmodi mouent, formant, perficiunt intellectum, ideo in praestantiori ueriorique uniue: si gradu sunt constitutae, longissimeque à figmentis absunt, ne mens & ueritatis iudex, & sensuum emendatrix, à ueritate remotior sit quàm sensus. Quamobrem rationes illę merito sublimiores, ueriores, efficaciores naturae existimantur, quàm intellectus qui inde formantur. Sed nunquid illae rursus intellectuales sunt appellandae? Non quidem propriè. Siquidem rationales animae secundum participationem intellectuales sunt, angeli uerò intellectuales secundum formam. Rationes denique illae atque ideae intellectuales quidem secundum causam, intelligibiles uerò secun dum formam. Intellectuale enim ad intelligibile ita fermè se habet, ut appetens & mobile atque formabile ad appetibilem motorem atque formatorem. Sed ubinam sunt? Sanè ideas minus communes in ideis communioribus generatim Platonici collocant. Ac demum omnia idearum genera in ipso ente primo communissimo entium atque perfectissimo, quod summum intelligibile uocant, intelligibile quidem secundum formam, intellectuale uerò secundum causam, cui proxime subdunt mentes quàm plurimas intellectuales secundum formam, intelligibiles uerò secundum participationem. His autem rationales subijciunt animas, intellectuales tam participatione quadam, intelligibiles uerò nequaquam. Proinde censent ens ipsum, ipsumque intelligibile, idem esse, quoniam ens sit naturale & adaequatum intellectus ipsius qua ratione est intellectus obiectum. Praeterea intelligibile ipsum sub primo rerum principio collocant. Illud enim tale est, ut comprehendi quodammodo possit, hoc uero nequaquam. Principium primum appellant propriè unitatem ipsam atque bonitatem. Et quia unitas eminentiam lucemque procul ab omnibus segregatam refert, intelligibis e uerò refert lumen quoddam iam intelle ctibus proportione quadam accommodatum, ideo unitatem & aliud, & superius quàm intelligibile esse putant. Rursus quia mentes tam intelligere quàm intelligibile appetunt, non simpliciter, sed & bene & bonum, bonum uerò simpliciter appetunt, idcirco hac etiam ratione, id est Deum summum, ipsi enti, quod & intelligibile est, praeponunt. Mitto litto quòd intelligibile respicit intellectum, bonum uerò respicit uoluntatem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
