Latin
249.1 to 249.4
Ficino, Opera omnia 249.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non solum hoc ab illo est differens, sed &praestantius, quippe cum praestantius sit quod uoluntatem rapit, quàm quod ab intellectu comprehenditur. Quapropter ens ipsum ab intellectu pro uiribus percipi opinantur, honum uero per uoluntatem potius ad seipsum animam trahere, atque tractam in se quoque transfundere, &si quo pacto ab anima iam occupata suo modo tangitur, tangi proprie per unitatem mentis caput, quam ab initio nobis Deus, qui est unitas uniuersi princeps, inseruit. Caeterum ut ad propositum reuertamur, in ipso quidem bono ideas per causae modum esse solum relatiuis quibusdam rationibus tantum inter se distinctas, in ipso uerò intelligibili per formam proprie atque absolutis insuper formis inuicem differentes, in sequentibus mentibus siue à corpo re leparatis, siue coniunctis participatione iam quadam &gradatim magis magisque distinctas, in natura uerò semina quaedam infima formarum ab ideis infusa, in materia denique umbras. Ipsum quidem bonum Plato in Epistolis Deum patrem nominat, ipsum uero intelligibile Deum filium. Plotinus quoque &Deum de Deo, &de luce lumen, &rationem, uerbumque Dei. Rursus Plato in Epinomide per rationem huiusmodi diuinam, siue uerbum (quem mundum uocat intelligibilem affirmat mundum fuisse sensibilem exornatum. Quoniam uerò ideae in primo quidem una forma sunt, in secundo uerò multae formę: formae (non enim putant in prima forma absolutam diuersitatem esse formarum) ideo Plato contemplatus &colores inlumine circa lucem, &lineas in circu lo circa centrum, inquit in Epistolis, multiformes ideas absolutè distinctas circa primum rerum principium esse potius, quam in primo. Similiter in libro de republica septimo, ideam inquit boni, id est, ipsum bonum, in cuius forma omnes ideae una forma sunt, pulchrarum esse causam idearum, uidelicet illarum quae in sequentibus muliae formae sunt absolutae inuicem differentes. Superioribus rationibus Plotinus &Proculus ideas confirmant, &aliter in Deo (ut aiunt) primo ponunt, aliter in secundo. Alij uero nonnulli ad idem ita piocedunt. In materia quidem postrema idearum umbra resultat, super materiam uero idearum omnium lucet facies, quarum fons est Deus rerum auctor: ut Platonis Timaeus planissimè docet, ac liber de republica decimus, &Parmenides.