# Opera omnia 249.8

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/249.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/249.8

Bonum quoque uerum, ubi defectus & procliuitas est ad malum esse nequit. Quinetiam in coelestibus nolunt esse ueram lineam, superficiemque, uerum centripolorumque punctum. Siquidem quorum ratio est impartibilis, ipsa in re partibili esse non possint. Sed animus noster ueras habet gignitque formas, per quas alias falsi redarguit quantum à ueris distent, animad uertens. Quamobrem multò magis anima uniuersi ueras formarum possidet rationes & gignit. Vbi enim uirtus intelligentiaque praestantior, ibi expressiorum formarum conceptio atque partus. Denique mundi opifex certiores etiam perfectioresque formas in seipso gignit, atque) ut Proculijuerbis utar) dum se animaduertendo seipsum gignit, in se simul generat omnia. Accedit ad haec, quod cum uniuersi membra perpetuo quodam ordine inter se conspirent, non casu, sed ratione conciliantur atque reguntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
