Latin
Cap. XXIII
Ficino, Opera omnia 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIII. Vid aliud Christus fuit, nisi liber quidam moralis, imò diuinae Philosophiae ui uens de coelo missus, &diuina ipsa idea uirtutum humanis oculis manifesta? Huc igitur omnes, huc inquam flectamus oculos, atque mentem, hic ueram saPpientiam nos docebit, qui rudes olim homunculos subitò reddidis sapientes. Hic rectam iustitiam, qui nihil possedit proprium, atque quòd suum est. Deo &hominibus tribuit. Deo quidem paternam &plusquam paternam uenerationem, hominibus uerò fraternam beneuolentiam atque curam.