# Opera omnia 25

Ficino, Opera omnia, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/25

Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem Christianis ad probar dam ueritatem cogentibus, se Deos palàm esse negant, neque alium Deum respondent pręter unum, cui nos mancipamur. huc usque Tertullianus. Lactantius scribit suis tempo ribus hoc publicè quotidie compertum fuisse, cum Gentiles suis daemonibus immolarent, si assistebat aliquis cruce signatam frontem gerens, neque responsa poterat consultus reddere uates, neque poterant daemones in uisceribus bestiarum futura depingere, atque hanc fuisse causam, inquit, praecipuam, malis regibus Christianos persequendi. Non enim animaduertebant signo crucis tanquam potentiore, daemones tanquam debiliores inde fugari. Meritò Socrates, Plato, & Varro, quamuis latenter propter turbam, superstitiones Gentilium deriserunt. lesus denique illas perdidit, ne homines perderentur. Graeci atque Romani paulò ante Christi lumen coeperant Aristippi, Epicurique contagiosa impietate magis indies magisque corrumpi. Innumerabiles Christi exemplo Martyres ubique Gentium partim illiterati, partim literatissimi, cum praesentem uitam Dei unius, futuraeque uitę gratia, prorsus contemnerent, contra Aristippicum Epicureumque uenenum medicinam hominibus saluberrimam porrexerunt. Praeterea iniquissimae apud multas gentes leges extabant. Persae matres suas nephandis nuptijs cognoscebant. Humanis Scythae daemonibus sacrificabant. Massagetae ac Derbices propinquos & affines suos cum consenuissent immolabant, carnesque eorum epulabantur. Bactri canibus ad hoc ipsum nutritis senes obijciebant. Scythae eos qui à defunctis amati fuerant, uiuos infodiebant. Tybareni uiuos seniores suos praecipitare. Hircani Caspijque rapaci auium generi, canibusque proijcere soliti, illi uiuos, isti mortuos. Haec & multa generis eiusdem pri us religiosissimè faciebant. Sola deinde Christi discipulorumque illius praedicatione, undique truculentissima haec pestis expulsa, factum est etiam, ut pauciores, uel corripiantur à daemonibus, uel à se ipsis interimantur. Iud aei ante Christi aduentum (ut plurimùmm) le gis Mosaicae, Prophetarumque suorum superficiem attingebant, Christus autem eiusque discipuli, perfectissimè docuerunt profundos diuinae mentis sensus linceis, imò diuinis oculis penetrare, quòd etiam ludaeus Philo testatur, ubi de contemplatione disputans commendat acumen, & sanctimoniam Christianorum. Prisca Gentilium Theologia, in qua Zoroaster, Mercurius, Orpheus, Aglaophemus, Pythagoras consenserunt, tota in Platonis nostri uoluminibus continetur. Mysteria huiusmodi Plato in Epistolis uati cinatur, tandem post multa secula hominibus manifesta fieri posse. Quod quidem ita contigit, nam Philonis, Numenijque temporibus primùm coepit mens priscorum Theologorum in Platonicis chartis intelligi, uidelicet statim pòst Apostolorum, Apostolico rumque discipulorum conciones & scripta. Diuino enim Christianorum lumine usi sunt Platonici ad diuinum Platonem interpretandum. Hinc est quòd magnus Basilius, & Augustinus probant, Platonicos loannis Euangelistae mysteria sibi usurpauisse. Ego certe reperi praecipua Numenij, Philonis, Plotini, lamblici, Proculi mysteria, ab loanne, Paulo, Verotheo, Dionysio Areopagita accepta fuisse. Quicquid enim de mente diuina angelisque, & caeteris ad Theologiam spectantibus magnificum dixere, manifestè ab illis usurpauerunt. Christus est idea, & exemplar uirtutum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
