# Opera omnia 250.1-4

Ficino, Opera omnia, 250.1 to 250.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/250.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/250.1

Ratio illa quae ordinat omnia, seipsam ignorare non potest. Alioquin ratio summa foret irrationalis, si nullam rationem sui ipsius haberet. Rationalior enim ratio est quae seipsam cognoscen do complectitur, quàm quae ignorando se deserit. Illa igitur se tanquam ratione omnium ordinatricem intelligit, quo efficitur ut quibus rationibus modisque singula disponantur, semper intelligat. Quamobrem in summa omnium ratione sunt omnium rationes. Vtrum igitur quia Deus facturus erat omnia, cuncta cognouit? Non certè. Alioquin essentialem operationem, ipsamque ad seipsum conuersionem, ad externa referret, atque aliunde penderet. Igitur quemadmodum Sol in se lucendo illuminat omnia, sic Deus intelligendo atque uolendo seipsum, & scit & efficit omnia. Quis non uiderit, si uidendo se, uidet facitque cuncta, sequi ut in substantia sua substantiales formae sint, quae exemplaria causaeque sint omnium? Semper enim in ipso naturae ordine ita se res habet, ut ab inte riori actione procedat exterior, atque idem opus actioni persimile, quemadmodum à lucere illuminare, ab illuminatione illuminatum, illuminationi lucique simile. Proinde plan tae & animalia ex seminibus generantur. Oportet autem in semine rationes esse quodammodo animantis inde rationaliter procreati. Non tamen sunt in semine corporeo nisi potentia. Vniforme enim semen est, ac penè informe, quod autem inde gignitur, multiforme atque formosum. Item si semen diuidatur, plura inde tota quae nascuntur, quasi in partibus tota lateant quae gignuntur. Hinc patet uim seminariam in semine ipso latentem, esse quodammodo incorpoream, in qua sit huius motus generationisque principium. Oportet autem multiplicis animantis rationes multiplices seminariae inesse uirtuti, quam uocamus naturam. Idem enim prout idem est, diuersitatem tantam proximè generare non posset. Insuper inesse actu necessarium est. Quod enim est potentia tale tanquam imperfectum, in aliquid actu tale, non aliter quam per aliquid quod actu tale sit, perfectiusque produci potest. Insunt ergo singularum animantis partium specie differentium singulę rationes, quibus suo singula tempore locoque & ordine procreentur, atque excisa, si fieri potest sępissime recreentur. Sed nunquid seminariae uires in seminibus animantium summae causae sunt? Nequaquam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
