Latin
250.5 to 250.7
Ficino, Opera omnia 250.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim ab ulla illarum fit species ipsa, sed quiddam po tius particulare sub specie, &quaelibet illarum ab alio sub eadem specie ducitoriginem. ideò ad uniuersalem naturam confugiendum est, in qua uniuersales sint suarum specierum omnium rationes. Ad naturam, inquam, terrae terrenorum procreatricem, praesertim cum saepe plantis &animalibus passim sponte nascentibus semina corporalia desint, quo fit ut ad eorum productionem seminibus incorporeis opus sit. Atque ut conuenienti ordine procedamus, singulas terrenorum species ad uniuersalem referamus terrae naturam, similiterque in cęteris elementis, deinde quatuor elementorum naturas proximè ad Lunae naturam, in qua sint elementalium omnium rationes, naturam uerò Lunae, ad naturam sphaerae superioris, similiterque deinceps. Cunctas denique naturas ad ipsam uniuersi naturam, in qua necessario sint tàm naturalium quàm naturarum omnium rationes, rationes, inquam, &exemplares, &effectrices, ut naturas omnes certis regulis ad certa dirigat &perducat. Non potest autem natura esse ratio causaque rerum summa, tum quia per se irrationalis est (quod in nostra natura patet) nam neque alia nouit, tum quia est causa effectui mixta, perinde ac si faber lignis infusus tractet ligna. Tali enim causa opus erat, ut quae ab alio extrinsecoque &communi mouentur, familiarem quandam intrinsecamque uirtutem à separata causa possiderent, quippe cum &haec non aliter propriè, distinctè, accommodat è ducantur, quàm per uirtutem ipsis propriam, distinctam, accommodatam, &causa tandem excellentissima, quae pure &absolutè o peri do miri dominatura est, ab ipso opere per essentiam &esse &uirtutem oporteat esse secretam, sicut in aëre uidemus calorem quidem à Sole superno misceri, lumen uerò nequaquam.