# Opera omnia 252.1-4

Ficino, Opera omnia, 252.1 to 252.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/252.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/252.1

Nam cum ab uno, quantum unum omnino est, absque medio subiectoue certo non fiat multa, nulla est ratio ob quam formae tales possint ex Deo multiplices emanare, nisi multiplex (ut ita dicam) & quodammodo multiformis sapientia Dei. Quinetiam quicquid reliquae causae agunt, id omne operantur tanquam primae causae instrumenta, atque ita agunt, ut temperantur ab illa. Temperantur autem ducunturque à Deo certis modis ad certas formas in materia generandas, non per aliud, quàm per certas formarum rationes, quae sunt in Deo, quemadmodum instrumenta artis atque naturae per formas agentis diriguntur ad formas. Atque ut formae tum artificiosae, tum naturales perspicuae magis sunt in agente, quam in opere uel instrumentis, ita mundi totius formae expressiores modo suo in Deo sunt, quàm in sequentibus causis & materia. Quamobrem Mercurius putat, mundum esse omniformis Dei imaginem omniformem. Et Plato in Timaeo inquit, diuinam uirtutem cum bonitatis suae gratia, uellet mundum quàm pulcherrimum facere, decreuisse eum ad exemplar illud quod est omnium excellentissimum, figurare. Ideoque mundum ita ad sui similitudinem effecisse, ut mundi partes ad sui ipsius formârit ideas. Ex ijs quorundam canum rabies condemnatur latrantium Platonem ideas extra diuinam intelligentiam posuisse. Coelum unum syderum plenum torrentem noctu figurat suorum syderum imaginibus, quae quidem imagines neque sunt sydera, licet esse infantibus uideantur, neque manent, sed iugiter innouantur aqua fluente, quamuis manere uulgò putentur. Similiter Deus unus idearum, quae sanè simulachra, neque uerae species sunt apud Platonicos, quam quam ueras esse quidam Physici arbitrantur, neque quiescunt unquam, ut Heraclitus ait, labente materia, etsi quiescere eas ignorantes existimant. Atque hic est modus per quem res temporales, ut uult Parmenides Pythagoreus, aeternarum fiunt participes idearum. Profectò sicut aeternitas (quae unum duntaxat momentum est manens idem sem per & eodem modo) tempus omne quod per innumerabilia diffluit momenta, quiescen do metitur, & sicut centrum stabile puncta superficiei circuncurrentis, ita idea quaelibet in aeternum una eademque consistens, res eas temporales metitur omnes, quae in eadem inter se specie sunt ideae unius eiusdemque participes. Quod de una dicam, de omnibus est ideis intelligendum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
