Latin
252.5 to 252.8
Ficino, Opera omnia 252.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchritudo ipsa pulchrorum omnium est mensura, quia per accessum ad pulchritudinem primam, &recessum ab ipsa, res sequentes magis minunsue pulchrae existimantur, &quod cadit ab omni pulchritudine, ab omni cadit essentia, &quod totam possidet pulchritudinem, totam habet essentiam, quia prima essentia &prima pulchritudo sunt idem. Quaecunque homo in specie aliqua iudicat, iudicat ad speciem referendo, puta quando iudicat Solem aut ignem esse pulchrum, tunc duo pulchra refert ad unam puichritudinis speciem absolute. Et quando Solem esse igne pul chriorem pronunciat, ad eandem refert ideam, non absolure, sed comparando. In utraque relatione pulchrum Solem &ignem pulchrum per eandem metitur ideam, sed in prima utrunque per totam ideam mensurat, in secunda per alterum ideae gradum illorum metitur alterum. Neque audiendi sunt Barbari quidam, qui res pulchras mensurari non posse putant per accessum ad purum pulchritudinis actum, quia ille sit infinitus ideoque non possint res aliae alijs propius ad ipsum accedere. Volunt autem per recessum a pura pulchritudinis priuatione mensuram talem excogitari. Hi enim ob id errare uidentur, quòd si purus actus est infinitus affirmatione, similiter pura priuatio est infinita negatione. Neque fit pulchrorum comparatio ad diuinam essentiam penitus infinitam, sed ad pulchritudinis ipsius ideam, quae quodammodo finita est, quantum respicit creaturam, quia est determinatio quaedam diuinae perfectionis, facta quidem à mente diuina, confirmata uerò à uoluntate. Accedunt autem ad eam propius, quae similitudinem eius suscipiunt purius. Recedunt uerò, quae contrà. Meritò autem inde mensura accipitur pulchritudinis in rebus pulchris, unde ipsa suscipitur pulchritu do. Haec autem ab idea capitur, non à pura pulchritudinis priuatione. Denique quid stul tius, quàm pulchritudinis habitum per priuationem uelle discernere, cum fieri econuer so tam natura, quàm ratio cogat? Quapropter absque dubio fateamur humanam mentem pulchra referre ad ipsam pulchritudinis rationem. Quoniam uerò quod mensurat, praestantius est quàm quod mensuratur, mens humana quantum per relationes ad ideas res omnes temporales metitur, quae sub ipsis continentur ideis, rebus illis est excellentior. Atque ideo ideis est proxima, quia metitur quaecunque illas sequuntur, utpote quę cadit media inter idearum fontem, &riuulos inde manantes.