# Opera omnia 253.1-5

Ficino, Opera omnia, 253.1 to 253.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/253.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/253.1

Verum licet mensuret ad ideas, non tamen per ideas ipsas mensurat tanquam per propria quaedam & proxima media. Non enim sunt uniuersales ideae proprium instrumen tum huius aut illius mentis humanae, neque inter mentem singularem & res alias singulares ullo modo uniuersales ideae cadunt mediae. Quia uero non potest animus singularia uniuersalium idearum simulachra aliter metin, quàm per formulas idearum animo proprias, & quasi declinantes ad singularia, necesse menti idearum formulas inhaerere, per quas ideis simulachra conferat, & quae congruunt formulis probet, reprobet quae non congruunt. Sed unde adueniunt hae formulae menti? nunquid à simulachris? an ab animi fictione? an forsitan ab ideis? Non à simulachris, nam per eas formulas animus mensurat simulachra, unde formulę simulachra antecedunt, & tanto pręstantiores sunt, quanto ideis propinquiores. Ac si fierent à simulachris, non uerè mensurarent illa, sed ab cis potius mensurarentur. Mensura enim adaequatio est. Causa adaequat effectum, effectus causam non adaequat. Nusquam in corporibus perfectas unitatis, bonitatis, pulchritudinis rationes inuenimus. Oportet enim eas suis contrarijs non esse permixtas. In corporibus autem unitas miscetur partium multitudini, bonitas uitio, pulchritudo deformitati. Nusquam rectas figurarum rationes inspeximus in materia corporum, eas tamen ipsi tenemus. Alioquin neque de ipsis loqui possemus, neque per ipsas quasi examen defectum formarum corporalium redarguere. Non igitur eas à corporibus accepisse ui demur, essent enim illis deteriores. Neque dicendum est eas esse nusquam, quia nequit mens intelligere per seipsum quod nihil est omnino. Nam & priuationes per habitus co gitat & falsae opiniones non ex eo fiunt in nobis, quod ipsum quod omnino nihil est cogitemus, sed quòd uel coniungamus res inuicem uel disiungamus praeter ordinem na turalem. Imò uerò si existunt alicubi obiecta sensuum, sunt & rationes obiecta mentis, si modò & mens sensibus est nobilior, & quod omnino nihil est, neque mouet animi aciem, neque contrahit, neque terminat. Non igitur finguntur ab animo. Sanè figmenta metiuntur, res ueras non metiuntur. Figmenta animi res ipsas sequuntur confusius etiam quàm umbrae corpo. a Corpora per umbras non discernuntur. Quis ergo per fictitium extraneumque simulachrum pulchritudinis odoris, saporis, caloris, horum ipsorum essentiales definitiones proprietatesque latentes inspiciet? Praeterea figmentum animi est animo ipso deterius.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
