Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 254
Unproofread scanNot analysed yet
Rationes huiusmodi omnis sunt mutationis expertes, siquidem status antecedit motum. Quod uerò in natura prius est, est à posteriore solutum. Atqui has ra tiones per quas talia definimus, intus habemus. Non enim per aliena mens loquitur. Ac si extra nos essent, egeremus adhuc alijs rationibus rationum, quibus quasi medijs rationes illas hauriremus per quas essemus de statu aeternitateque locuturi. Aliae illae rationes ideo immobiles essent, quia essent rationes immobilium rationum. Itaque quacunque gradiamur, ad immobiles rationes nobis innatas perueniemus. Scite Plotinus quando de aeuo disputat, inquit. Haec ne de aeternitate loquimur, quasi de extraneis rebus testificantes, ac de alienis agentes? Nequaquam. Non enim intelligimus, nisi tanamus neque extranea tangimus. Itaque oportet nos aeternitatis esse participes, haec ille. Talia ergo sigilla sunt immobilia. Imò etiam sigillum motionum est immobile. Quando enim de rerum motibus iudicamus, illos ad aeternam motus ideam per motionum sigillum nobis insitum comparamus. Si hoc quoque foret motus aut mobile, esset per sigillum aliud comparandum. Non enim motus ad aeternitatem, nisi per medium compe tens religatur, quod neque motus sit, neque mobile. Item si foret mobile, non recte per illud motiones iudicaremus. Motio nanque tunc iudicatur rectè, quando refertur ad terminos &spatia quae permanserint. Nam ijs non manentibus neque fit motus, neque motus progressio cernitur. Ipsum quoque tempus, quod est proprietas quaedam &perduratio motionis, non aliter mensuratur, quàm si per stabilem seruetur memoriam, &stabili aeternitatis momento circunscribatur. Si motionis sigillum stabile est, multò magis stabilia sunt sigilla omnia reliquorum. Ex ijs omnibus duo pariter concluduntur, quod scilicet sigilla talia &ab ideis animo inserantur, &ipsi haereant immobiliter. Confirmatio superiorum per signa.