# Opera omnia 254-2

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/254-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/254-2

Cap. V. Vius autem rei signa multa comperimus. Primum, quòd rustici homines, qui nunquam de ideis aliquid cogitauerunt, & adolescentuli qui nihil de ijs audiuerunt, eum primum eorum sensibus occurrunt corpora pulchra, modo ratione utantur, ea referunt ad ideas, duobus (ut diximus) modis. Vno, quando affirmant hoc esse pulchrum, quod non faciunt nisi ex eo quòd talis corporis figura quadrat sigillo pulchritudinis intus ingenito. Altero, quando affirmant hoc isto, & istud illo esse pulchrius, quantum aliud alio accedit proprius ad sigillum. Tale sigillum neque per doctrinam, neque per inuentionem prius acquisiuere, qua neque cogitauerunt de illo quicquam, neque audiuerunt, neque etiam tunc ex singulis pulchris corporibus ipsum col ligunt. Siquidem per ipsum minimè fallax, singulorum fallaciam defectumque redarguunt. Neque ex natura quadam communi quae est in singulis. Nam quod in rebus iacet fal lacibus, ipsum quoque fallax euadit, fallacemque ex se procreat notionem. Praeterea quando de illo diligentius cogitant, inueniunt ipsum uel esse referre aliquid unum supra mul ta in seipso consistens. Nam supernaturam illam quae una quodammodo est in multis, oportet esse naturam talem, quae una sit ante multa, ut communis sit aequem multorum. Tale sigillum quia nullo modo clauditur rerum singularium multitudine, ab ea multitudine nullo modo colligitur, neque etiam cogitationis machinatione concipitur. Nam per ipsum inuenimus super mobilem multiplicemque cuiusque animi pulchritudinem, unam esse pulchritudinem in seipsa manentem. Ergo sigillum uim suam tollit altius su per animos, machinamenta uerò animi nihil animis eminentius fabricant. Si ergo cum primum utimur ratione, res plurimas ad huiusmodi sigilla referimus, quae neque didicimus ante, neque tunc colligimus aut fingimus, praesertim cum comparationis signum praecedere semper res illas oporteat, quae comparantur, sequitur ut ante omnem rationis usum ea possideamus. Secundum signum est, quod subito fiunt relationes utraeque, saepe etiam nulla praecedente aut intentione uoluntatis, aut rationis discursione. Quod significat non esse animo regulam relationum huiusmodi nuper aut extrinsecus acquirendam, sed iamdiu intrinsecus possideri, qua totiens uti pro arbitrio potest, quotiens se ad eam intenderit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
