# Opera omnia 255.1-4

Ficino, Opera omnia, 255.1 to 255.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/255.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/255.1

Tertium signum est, quod omnes in seipsis experiuntur, quotiens uolunt alicuius rei definitionem & causam inuenire, nihil aliud conantur, quàm ut omnibus sensus & phantasiae submotis obstaculis, profundae mentis intima penetrent, quibus tunc primum clarissimè fulget quod uenantur, cum primum in arcanae mentis adyta penetrauerint, quasi intus scientiarum Thesauri delitescant. Quod ita Pythagoras cecinit. ἀλλὰ οὺ θάρσει ἐπεὶ θεῖον γένος δτὶ βροτοῖσιν οἷς ἱερὰ προφέρουσα φύσις δέικνυσιν ἕκασα. id est, tu autem confide, quoniam diuinum genus est hominibus, quibus sacra natura proferendo in lucem omnia monstrat. Ergo mirabimur Homerum & Didymum aliosque permultos, uel natura, uel ab infantia caecos ita scripsisse, ut perspicuè uidisse omnia uideantur? Mirabimur Zoroastrem, aliosque sapientiae inuentores, diuturna duntaxat solitudine, solaque animi totius in mentem solam conuersione, rerum omnium scientiam peperisse? Quartum signum ab improbatione sumitur. Complexio corporis quae abundat sanguine, suos quosdam postulat tum sapores, tum caeteros rerum usus, quae bili alios, alios quae pituita. Quando cuique complexioni quod suum est offertur, non aliter oblatam rem natura talis adsciscit, quàm ipse ignis escam sulphuream. Hinc sanguineus commendat dulcia, acuta acriaue cholericus, acida melancholicus, mollia phlegmaticus & insipida. Quod de sanguineo dicemus, similiter est ad alios transferendum. Nescit sanguineus quam ob causam dulcia probet, quia non commendat consilio, sed naturali complexionis instinctu. Sanè per naturalem instinctum quoque appetit genera qualitatum, rubra, & uirida uisu, auditu laeta, dulcia gustu, temperata tactu atque olfactu. Si has quinque qualitates per complexionem affectat & probat, necesse est in ipsa complexionis conflatione quinque inesse fomites harum quinque probationum. Sicut enim illarum quinque qualitatum alia inter se est & alia ratio, ita a tali complexione sub alia & alia ratione probantur. Igitur in unoquoque homine quinque sunt fomites naturales ad quinque qualitates congruas quinque sensibus comprobandas. Et quia in alijs hominibus aliae sunt complexiones humorum, ideo rerum concupiscentiae corporalium inter homines sunt diuersae. Quoniam uerò una humana species est in omnibus, cum sit mentis species una, idcirco communis est eorum, quae ad mentem pertinent approbatio. Omnis mens figuram laudat rotundam in rebus statim consideratam, & cur laudet, ignorat. In aedificijs quoque similiter talem, uel quadraturam aedium, uel parietum aequalitatem, lapidumue dispositionem, angulorum oppositionem, fenestrarum figuram atque occursum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
