Latin
256.1 to 256.4
Ficino, Opera omnia 256.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Laneam telam infectam sericia, lineam araneae, hirundines figulinam, musicam olores, apes architecturam, ciuilem ciconiae, bellicam uerò leones, uulpes denique uenatoriam. Quis autem dixerit (modò ista consideret) solam naturam tationalem inertem fuisse, atque ex inertia irrationalem ab initio constitutam? imò uero si debet rationalis sedes multo prius &magis artem capere rationalem, quàm sedes irrationalis, oportet omnes rationali hominum speciei artes innasci, postquam singulae innatae sunt singulis irrationalium speciebus. Omnes enim fermè in genere brutorum uniuerso congregantur, sed aliae species artium per alias animalium species disperguntur. Omnes ergo in unica rationali hominum specie colliguntur, licet per singulos diuidantur. Omnes iterum uno speciei angelicae singulari, in quo tamen diuiduntur secundum formas, quoniam multiformis est angelus. Cunctae denique in uno singulari Deo, atque uno duntaxat Dei forma. Quapropter artes diuiduntur inuicem in biutorum genere secundum habitum atque actum, quoeiam nulla mutorum species aut artes omnes exercet actu, aut omnes infusas habet, sed quae libet eorum species unica utitur arte, &possidet unicam. Artes igitur diuidantur oportet in hominum specie secundum actum, quia alij alias meditentur, non tamen secundum habitum, quia singuli cun ctas possideant. Siquidem in angelo quoliber uniuntur cunctae habitu atque actu. Quilibet enim illorum quaslibet mediratur, sed diuiduntur executione, quormam alij aliter gubernant mundum. Cunctae in Deo modis omnibus uniuntur, quia &habet, &uidet &exequitur uniuersas. Nam in omnibus operantibus, ut inquit Theologus Paulus, omnia operatur. Sextum signum ab assecutione artium ducitur, quas non illi solum qui praeceptore carent, per se assequuntur, sed illi etiam qui magistros, uel libros, uel homines habuisse traduntur. Nam &qui eligendo discunt, non à literis corporalibus uitaque carentibus spiritalem uiuamque scientiam hauriunt, sed ipsi per literas prouocati, pariunt in seipsis, &qui discunt audiendo, non prius discunt, quam ipsi, audita apud se recolant, examinent, approbent. Non fit autem examinatio approbatioque uerorum, nisi intus praefulserit regula ueritatis, &qui docere dicuntur, neque scientiam eandem quam ipsi habent, omnino trensfundunt in alium.