Latin
257.1 to 257.4
Ficino, Opera omnia 257.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo quando doctor aliquis contendit ex pluribus argumentis audienti aliquid demonstrare, qui audit, non paulatim formatur, ut lutum à figulo, aut saxum aliquod à sculptore, sed post multa indicia, ueritatem su bito intuetur, etiam absente magistro, quando sufficienter fuerit prouocatus, sicut ager cultus à rustico, post diuturnos illius labores suo ipse tempore edit foetus agricola nihil agente. Quis oculos uidere docuit? Aures quis audire? Oculis non praesiat uisum Medicus, sed uel super infusas caligines discutit, uel dirigit in obiectum, ita menti praeceptor scientiam non infundit, sed purgat aciem aut dirigit. Nemo canibus sagacitatem praestat uenatoriam, nemo equis currendi uirtutem, nemo robur bellicum elephantibus, saepe tamen homines eas ipsas uirtutes latentes &dormitantes in membris usu expergisci compellunt. Idem facit in mente praeceptor, ut Plato in septimo libro de repub. docet. Mens enim uirtutem suam (quae est ueritatis intuitus) non minus habet firmam &naturalem, quàm sensus &animalia suam. Eam sciscitando prouocat Socrates docendi dux, ipsa rectè interrogata, uera respondet, respondere non potest uera, nisi cogno uerit. Quoniam uero res ipsae inuicem connexae sunt, similiterque rationes rerum coniun ctae sunt inuicem, unde facilè de una transitur in multas, saepe sit ut ex uno quodam uestigio à praeceptore monstrato, sagax discipuli animus proprijs naribus uenetur longo ordine plurima. Adde quòd non imbecilliorem habet mens uidendae ueritatis aspectum, quàm pedes progrediendi potentiam. Socrates infantem porrecta ducit manu quo gradiatur, adolescentem quo discat interrogat. Infanti non praestat eundi uirtutem, sed &prouocat, &tutius perducit ad terminum. Adolescenti non largitur intelligentiam, sed efficit ad effectum sui operis promptiorem. Ipse autem Socrates scientiam suam si quando adeptus dicitur tanquam nouam, aut per inuentionem, aut per disciplinam est adeptus. Si ipse per se res inuenit, nunquam rebus inuentis fuisset usus, nisi utendi modum antea cognouisset, utendi modum non tenet, qui rei ipsius non tenet naturam. Sin ab alio audiuit, non prius ex auditu concepit scientiam, quàm sciret nunquid docen tis rationes ueritati congruerent. Non intelligit hoc, nisi qui ipsam inspicit ueritatem. igitur antequam inueniat quicquam aut audiat, ueritatis est comnos. Et qui docuit Socratem Archelaus, uel per se inuenit, uel accepit ab Anaxangora.