# Opera omnia 257.5-8

Ficino, Opera omnia, 257.5 to 257.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/257.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/257.5

Quicquid fuerit, sciuit & ante. Atque licet & Anaxagoras ab Anaximene, & ille ab Anaximandro, & Anaximander acceperit à Thalete. Thales denique uel alius quiuis sacerdos Aegyptius, aut saltem Persicus magus caruit praeceptore. Qui hominis caret doctrina, discit docente natura, imò uerò scit, iam diu docente Deo. Quapropter Socrates apud Platonem in libro de sapientia, inquit. Theagi, nemo unquam didicit à me quicquam, quamuis mea consuetudine multi euaserint doctiores, & me exhortante, & bono daemone inspirante. Tu quoque breui multum proficies, si Deus fauerit. Praeterea narrat Socrates ibidem, quemadmodum nonnulli dum eius consuetudine uterentur, illique propinquarent, ipso etiam tacente acutiores euaderent, recedentes uerò hebetiores subitò redderentur, quasi ad diuinum quendam influxum à Deo per genium mentemque Socratis in familiarium animos penetrantem, uis illa ingenij pertineret. Et Orpheus Musas esse dicit louis & Memoriae filias, quia uidelicet scientiae in profunda memoria lateant, nobis olim à Deo tributae. Quin etiam haec de memoria tradidit. πάντα νόον συνέχυσα βροτῶν ψυχαῖσι σύνοικον. ὑπομνήσκούσα δὲ πατντα ὧν ἄν ἕκασος ἀεὶ στερνοῖο γνώμην κάθηται, ἐπεγειρουσα φρένα πᾶσιν. id est, Totam mentem contines humanorum animorum familiaris. Commemoras omnia quorum notionem quisque semper animi sinibus occulit, mentem suscitat omnibus. Concludemus iam praesentem disputationem, si prius nos ipsos admonuerimus, ut quan do audimus artes nobis inesse natura, non intelligamus uel à natura coelesti corporalique impressas, uel à mera animae essentia fluere (siquidem àtali natura impressas habent bestiae, ab essentia autem mera manantes solus possidet Deus) sed intelligamus nostris men tibus statim ex Deo natis infusas fuisse species rerum, & regulas artium, ut in Timaeo tra dit Plato, non aliter quàm angelicis mentibus infundantur. Est autem differentia triplex inter nos & bestias, quo ad artes pertinet. Prima, quòd à Deo sine medio nos eas accipimus. Illae, natura coelesti intercedente. Secunda, quòd quisque nostrûm accipit cunctas be stiarum species, singulae singulas. Tertia, quod bestiae necessario quodam impulsu naturae ad suae artis usum certo tempore compelluntur, nos autem libero rationis iudicio tum artis unius, tum plurimarum, usum eligimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
