Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 258-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. Vrelius Augustinus, diuino uir ingenio, (quo Latinorum nullus Platonicam maiestatem tum sapientia tum eloquentia expressit exactius) iactis à Platone superioribus fundamentis, argumentationes huiusmodi construit. Aliud est A. Ruerum, aliud ueritas, quemadmodum aliud castus, aliud castitas, pręstantiorque est uerò ueritas, siquidem omne uerum ueritate est uerum. Cum uerò aliquid quod uerum dicitur, interit, non tamen interit ueritas. Sicut siquis castus intereat, castitas tamen non interit, si manebit semper hic mundus, uerum est semper esse mansurum, quod si non manebit, uerum est non semper esse mansurum. Quid cum interierit si interiturus est, nónne tunc in uerum erit mundum interijsse? Nam quandiu uerum non est occidisse mundum, non occidit. Repugnat igitur ut mundus occiderit, &uerum non sit mundum occidisse. Non potest autem aliquid esse uerum ubi ueritas non sit. Erit igitur ueritas, etiam si mundus intereat. Quid si ipsa ueritas occidat? nónne uerum erit ueritatem occidisse? Verum autem non puto esse, si ueritas non sit, nullo modo igitur occidet ueritas. Haec Augustinus. Sed ubi nam est ueritas? non in corporibus, mutaretur enim corporibus permutatis, cum tamen aeterna sit ueritas. Hinc sequitur paradoxon illud Platonicum, corpora non uerè esse, quia scilicet in illis non maneat ueritas. Ergo quod aurum dicimus, si non uerè est aurum, falsum aurum est. Si hoc, neque aurum quidem est. Atque ita de caeteris rerum corporalium speciebus. Praeterea affectio corporis per duo temporis puncta non permanet penitus eadem, ut ostendimus aliàs &in praesentia in hunc modum ostendimus. Sicut stabilis &simplex aeternitas, rerum stabilium simpliciumque mensura est, ita fluens &uarium tempus, mobilium &multiplicium est mensura. Temporis puncta nunquam permanent eadem, sed sibi inuicem surrepunt semper alijs alia succedentia. Corpus mundi mobile tanquam mensuram sibi propriam tempus habet. Si ita est, quadrat utique coeli dispositio &mutatio temporis fluxui. Itaque non potest in duobus temporis momentis esse coeli dispositio penitus eadem. Nam si eadem per duo momenta maneret, in ea ipsa morula tempus quidem de alio momento fluxisset in aliud, coelum uero quieuisset in uno. Fluxus uerò quieti minime congruit. Quod non congruit non metitur. Quomodo enim motus mensurat quietem, aut res fluens per duo rem stantem in uno? Quapropter in ea morula tempus coelum non mensurasset. Metitur autem reuera tempus semper coelum, non aliter quàm aeternitas ea, quae sunt super coelum.