# Opera omnia 258

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/258

Conuenimus autem quantum ad spe cies rerum & regulas artium attinet cum angelis atque Deo, cum in alijs nonnullis, tum in hoc uel maxime, quod nobis insunt per absolutum perspicuumque modum fermè sicut & illis. Itaque diuinae ideae absolutas atque distinctas ipsarum imagines nobis tanquam speculis impressere, naturae autem corporali umbras quasdam confusiores, quemadmo dum nos ad lumen imaginem quidem nostri corporis claram in speculo pingimus, um bram uerò reddimus parieti. Vbi autem idea per modum lucet absolutum perspicuumque, non modò lucet clara, sed ferè tota. Omnes enim ideae proprietates, quas in dispu tationis huius principio ex Platonis mente narrauimus, in eo consistunt potissimum, quòd uniuersalis sit atque soluta. Quòdautem non umbrae idearum, sed imagines perspicuae nobis insint, ex eo patet potissimum, quòd umbras illarum ab imaginibus earundem recta ratione distinguimus, quodue formulae illarum nobis insitae ipsas nobis perspicuae repraesentant, nosque ad eas conuertunt, & umbrae idearum in corporibus haud prius eas nobis referunt, quam per nostrae mentis formulas purgentur atque reformentur. Denique si per distinctas imagines, atque per modum integrum splendent in nostris men tibus, atque solutum, per modum quoque fulgent penitus immortalem. Quod si immortalis rei naturale subiectum est immortale (subiecto namque soluto, quicquid subiecto haerebat disperditur) proculdubio mens hominis est immortalis, quae naturaliter firmiterque immortalium idearum species per modum suscipit immortalem. Ratio secunda. Mens est subiectum ueritatis aeternae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
