# Opera omnia 259.5-8

Ficino, Opera omnia, 259.5 to 259.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/259.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/259.5

Quod autem de tempore demonstramus, de temporalibus quoque est iudicandum, esse scilicet in non esse (ut ita loquar) habere. His consonat Pythagoricum illud. Qui homo dicitur, magis non homo est quàm homo, quia si innumerabiles eius partes consideraueris, innumerem poteris iudicare, haec pars non est homo, & illa similiter. Semel duntaxat de toto dices, hoc est homo. Vnde & de elementis Timaeus disserens, duas esse elementi partes existimat, materiam atque formam, propter materiam non dici ignem aut aquam, sed propter formam, ergo secundum partem. Hoc igitur solum secundum partem ignis dicitur, & illud aqua. Ac reuera non ignis hoc est, sed igneum. Illud non aqua, sed aqueum. Adde quòd illud est uerum tale, quod merum tale est, puta merum uinum, quod merum est uinum. Natura uerò cuiusque speciei quan do in materia est, primo quidem admixtam habet potentiam ad non esse, ut in libro quinto probauimus. Deinde multa patitur additamenta, ac saepe contraria. Siquidem in aëre saepe aliquid igneum est, semper situs aliquis praeter aëris rationem. In homine hoc uel illo saepe complexio aliqua contra naturam eius, semper habitus aliquis, uel affectus, figura uel situs ultra humanae speciei necessitatem. Similiter se habent & reliquae rerum naturalium species. Quoniam uerò super omnia, quae per partem & impure talia sunt, esse oportet ea quae secundum se tota & purè sunt talia, putat Timaeus super inquinatas & mancas materiae formas esse alias meras, integras, separatas. Atque eius rationis uiribus confidit maximè, quae sic argumentatur. Formae quae sunt in alio, scilicet in materia, sunt & ab alio, non tamen ab informi natura materiae, & formam esse oportet à forma, & à forma tandem per se subsistente, atque una formabilis materia ad unum tandem re ducitur formatorem. Nam & siquis multos induxerit formatores, nunquam multi, quatenus diuersi sunt, mutuum inter se habebunt ordinem, atque ad unum opus finemque conducent, sed quatenus ab uno omnium formatore ducuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
