# Opera omnia 259.9

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/259.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/259.9

Igitur necesse est formas dari materiae à mente quadam plena formarum, ubi formae sint ipsa mentis essentia, atque ideo uerae sint species. At quia mens illa est esse primum, materia uerò est proxima nihilo, & illa purus actus, haec pura potentia, sequitur ut materia innumerabiliter penè sit mente deterior. Quicquid autem ab aliquo capitur, in suscipientis transit naturam. Quare formae immersae materiae usque adeò sunt speciebus mentis deteriores, sit umbrae quaedam sint illarum potius quàm imagines, & illarum denominationem, & hanc quidem falsam retineant potius quàm naturam. Sicut artificia sunt simulachra naturalium, ita naturalia sunt simulachra diuinorum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
