Latin
260.1 to 260.5
Ficino, Opera omnia 260.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Propius autem accedunt artificia ad naturalium ueritatem, quia cum illis conueniunt in materia, quàm naturalia ad ueritatem diuinorum. Si ergo pictus equus usque adeò à naturali equo deficit, ut non sit uerus equus, multò magis naturalis equus adeon à diuino equo, id est, ab idea, ueraque equi ratione deficit, ut dici debeat umbram equi ipsius potius quàm formam repraesentare. Ac si uera hominis &equi ratio naturaque, idea ipsa est hominis aut equi, &hanc non seruat materia longissimè inde distans, concluditur illud Socratis in Phedone, &in Republica, uidelicet ueros homines uerosque equos in materia non reperiri, quae idearum umbris ita ignorantium fallit animulas, ut somniantium instar, dum rerum uerarum simulachra uident, putent se res ipsas inspicere. His consonat illud Proculi nostri paradoxon. Com posita ex elementis, neque sempiternitatem habent, neque statum. Purae mentes utrunque possident, suaque simul omnia comprehendunt, horum media sunt, quae suam in motu quodam sempiternitatem habent. Animae quidem mentibus proximae motum in operatione duntaxat admittunt, animae uerò sequentes quodammodo insuper in uirtute. Vniuersa denique corporei mundi machina, tanquam per essentiam operatione uirtuteque animarum inferior, essentiam quoque ita mutabilem nacta est, ut tota undique sit temporalis. Atque sicut res omnino aeterna in uno semper tota manet, ita mundi huius machina penitus temporalis, in quolibet temporis infiniti momento tota à mundo diuino efflat semper, statimque diffluat simul &refluat, non aliter quàm quidam putant à Sole lu men per momenta semper effundi simultotum ac diffundi, repentè euanescere atque refundi. Profecto quod indiuidua aeternitas ipsa metitur, indiuiduum esse necesse est. Quod ergo diuisibilem habet essentiam tum ex partibus, tum ex naturis pluribus constitutam, qualis est mundi machina, cum indiuidua aeternitate non congruit, sed cum tempore potius diuisibili, quo mensuratur, quo cum perpetuo labitur. Praeterea diuisibilem motu uirtutem actionemque sortitur, quapropter mundi moles momentis singulis tota simul ex non esse incipit esse, atque desinit, iterumque renascitur, quemadmodum in motu &tempore (quibus omnino subiecta est) momenta profluunt tota singulatim simul &refluunt. Quod quidem ita insuper confirmatur, quòd perpetuo coelestium motui uirtute opus est infinita.