Latin
261.5 to 261.8
Ficino, Opera omnia 261.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quòd sensus non comprehendit intimam meramque rei substantiam, aut quo ordine in natura res quaelibet disponatur, quod totum ad rei ipsius pertinet ueritatem, sed subito impulsu allicitur qualitatum ad prosequendum uel fugiendum, in quo corporis sui commoditati indulget potius quàm ueritati rerum comprehendendae. Ergo non est in sensu ueritatis iudicium constitutum. Constitutum est autem in ratione. Nam priuationes rerum per habitus cognoscuntur, per lumen tenebrę, per uo ces uerò silentium. Priuatio ueritatis est falsum. Ratio nostra sensibilia &sensus redarguit falsi, quod facere non potest, nisi praesentis ueritatis examine. Rursus ratio ueritatem insam ita describit: Veritas est naturae cuiusque pura integritas, &integra puritas. Non definitur autem ueritas, nisi sub naturali ueritatis &propria ratione. In ipsa ratione ueritatis est ueritas. Est igitur ueritas in animo ueritatem definiente, sicut in animo falsum redarguente. Quinetiam est in animo rem quamlibet describente. Speciei siquidem definitio ipsam rei essentiam complectitur tum integram, tum ab extraneis contingentibus segregatam. Si ergo in ipsis speciebus est ueritas rerum, species autem definitione comprehenditur, &definitio mente, quis non uideat esse in mente hominis ueritatem? Quę si est immortalis, satis declarat mentem cui inhaeret inseparabiliter, incorruptibilem esse. Nam qualitas quae alicui subiecto inhaeret inseparabilis, subiecto sublato disperditur. nhaeret autem ueritatem nobis inseparabiliter, illud testimonio esse potest, quod uel assiduè, uel saltem arbitratu nostro, subitò &sola mentis in seipsam collectione tum falsa multa damnamus, tum communes naturas aliquas definimus siue naturalium rerum, siue moralium, siue artificiorum. Quinetiam ex eo idem concluditur quod in superioribus ostendimus, idearum perspicuas rationes menti stabiles inhaerere. In ipsis uero rerum omnium ueritates comprehenduntur. Prae caeteris autem declarat hoc summopere uis ipsa rationalis, quae non minus homini naturalis est, quàm auibus sit uolatus, canibunsue latratus. Per hanc Socrates homo est, per hanc homo ab alijs animalium distinguitur speciebus. Rationalem uim uocamus in praesentia ipsam ratiocinandi uirtutem, quae con sequentia cernit, id est, quid ex quoque sequatur animaduertit gradatim, &à praecedentibus ordine percurrit ad consequentia. Haec est naturalis quaedam dialectica, id est, ars disserendi, ab origine hominibus insita. Per hanc pueri &imperitissimi quique partes suas quibuscunque possunt coniecturis assertionibusque tutantur. Atque omnis hominis sermo, totaque uitae actio &consultatio nihil est aliud, quàm argumenfatio quaedam.