# Opera omnia 262.4-7

Ficino, Opera omnia, 262.4 to 262.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/262.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/262.4

Alia quidem est in positione, in conditione alia, alia in demonstratione. Prima est talis. Res nulla potest non esse dum est, Animal dum uiuit, necessariò uiuit, & similia quae de pra senti tempore affirmantur. Ex quibus necessitas habetur praeteriti atque futuri. Quod factum est, infectum esse non potest. Quod futurum est, non potest non fore. Secunda talis est. Si corpus uiuit, est necessariò. Si animal currit, mouetur. Tertia est huiusmodi. Omnis pars minor est quàm totum. Caput humani corporis pars est. Ergo caput illud est humano corpore minus. Haec conclusio ideo omnino necessaria est, quia duae praecedentes propositiones necessa riae sunt simul iunctae. Necesse est enim caput esse minus corpore, tum quia pars est minor toto, tum quia ipsum est pars corporis. Quapropter in his quoque tribus, positione, conditione, demonstratione, tres sunt necessariae ueritates. Ac si tria ipsa in humana ratione sunt cum disputat, tres quoque hae ueritates necessariae sunt in ipsa. Et quia disputat semper, etiam dum tacemus, & dum dormimus (tota enim hominis uita perpetua quaedam ratiocinatio est) idcirco semper sunt illae ueritates inratione. Quę semper (ut ita loquar) & ue ridica est, & uerifica. Veridica in primis tribus ueritatibus, quae necessariae per se sunt, etiam si ratio nihil egerit. Verifica in tribus alijs, quia ratio necessitatem quandam illis imponit per positiones, conditiones, demonstrationes, siue per quoslibet alios argumentandi modos. Contingit enim hoc animal uiuere, non tamen dum uiuit, contingit uiuere, sed est necessarium. Contingit hunc hominem moueri, non tamen si currat, imò sequitur necessariò. Contingit hoc caput esse hoc corpore minus, sed positis ab animo prioribus illis duabus propositionibus, est necesse, quamnis in ipsa specie capitis, & specie corporis nunquam id sit contingens. Si ratio in alijs necessariam ueritatem capit, in alijs ipsa facit, & capit semper & facit, quis negabit in ea esse perpetuam ueritatem? Imò quis negabit eam esse necessariam, postquam, quae per se necessaria sunt, ita ut sunt accipit, neque mutat, quae uerò non sunt per se talia, ipsa uirtute sua efficit necessaria?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
