Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 262.8
Unproofread scanNot analysed yet
Et multò magis necessa ria est quàm omnia quę positionibus, conditionibus, argumentationibus necessaria effi ciuntur ab ipsa. Ipsa igitur absolutè est necessaria ferme ut principia illa disciplinarum, definitiones proprietatesque perpetuę. Quapropter humana ratio uel necessario fuit sem per &erit ut illa, uel saltem necessariò semper erit. Nam quid prohibet fore perpetuam rationem? cuius perennis actio nihil est aliud, quàm ex absoluta aeternitate firmiter intra manente, relatiuam aeternitatem temporalibus quibuslibet contingentibusque praestare, atque ex necessarijs &contingentibus seriem unam digerere necessariam &perpetuam? Si erit semper, uiuet &semper. Non enim est ratio nisi uiuens, &in uiuente.