# Opera omnia 263-3

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/263-3

Cap. VIII. habitat. Ed nunquid metuendi Peripatetici sunt, qui negant familiariter habitare in animo ueritatem, ex eo quòd tam pauci eius periti esse uideantur, & quisquis eam nouerit, tanto ab infantia tempore fuerit indoctus? Certe non esse timendos, Augustinus ubi mentem Platonis exponit: ita testatur. Aut est aliquid in animo quod in praesenti cogitatione non est, aut non est in Musico ars musica, cum de sola geometria cogitat. Hoc autem falsum est, illud igitur uerum. Non, autem quicquam se habere animus sentit, nisi quod in cogitationem uenerit. Potest igitur aliquid esse in animo, quod esse in se animus ipse non sentiat. Id autem quandiu sit, nihil interest. Nam si diutius fuerit in alijs animus occupatus, quamuis intentionem suam in ante cogitata tacile facile possit reflectere, obliuio uel imperitia nominatur. Sed cum uel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, uel ab alio bene interrogati, de quibusdam liberalibus artibus uera percipimus, ea quae inuenimus, non alibi quàm in animo nostro, inuenimus. Nam ob idipsum oportet animum ad haec inuenienda relictis externis secedere in seipsum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
