Latin
263.5 to 263.7
Ficino, Opera omnia 263.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco mens illa sublimis mentem nostram per ideas quotidie formatura, ad hanc formationem olim disposuit eam per characteres idearum, signauitque, quemadmodum Propheta canit: Super nos uultus sui lumen, ut lumen in suo lumine uideremus. Videlicet ut per formulam opportunè excitatam, idea non aliter accenderetur in mente, quàm aut ignis per sulphur in ligno, aut per naturam perspicuam serenamque in aëre lumen. Et quid sicut natura ad suam se habet materiam, ita pene Deus ad suam, natura uerò coelestem (ut quidam putant) materiam semel cunctis formis ornauit, elementalem singulis momentis exornat, ideo probabile est Deum quoque materiam (ut ita loquar) angelicam semel ideis omnibus impleuisse, animalem implere quotidie. Huic autem Platonicorum mysterio similis ex quadam parte uidetur esse Auicennae Algantelisque opinio. Opinantur enim materiam tum elementalem, tum intellectualem sub Luna diuinae cuidam menti tanquam formatiici subesse, cuius instrumenta sint ad elementalem materiam disponendam formae corporeae, sed ipsa tandem praeparatae materiae substantiales imprimat formas. Similiter humanam mentem perimagines corporum, per sensus phantasiamque acceptas ita saepe disponi, ut in diuinam illam intelligentiam se conuertat, atque ab illa quatenus conuertitur, eatenus formari quotidie. Neque aliud quicquam esse quod intelligere dicimus, quam ab intelligentia diuina formari. Quod autem dicimus meminisse, id esse uidelicet, habitum iam contraxisse, quo facile ad diuinam mentem pro arbitrio conuertamur. Sed mittamus Arabes in praesentia, quamuis Platoni satis amicos. Ad Platonica redeamus. Quod autem res uerè cognoscere nequeamus, nisi formemus ideis, his rationibus Plato sibi persuasisse uidetur. Prima. Nomen circuli mutabile est. Potest enim usu linguae uariatio aliter appellari. Si est ita, descriptio quoque mutabilis est, quae componitur ex nominibus. Idolum quoque mutabile est. Potest enim ligneus circulus destrui, &qui pictus est, aboleri. Formula quoque ex eo mutabilis est, quod ex potentia siue habitu migrat in actum, deque actu rursus in habitum. Illud autem quod per scientiam circuli comprehenditur, est penitus immutabile, quoniam &uniuersale est, &non potest aliter se habere.