Latin
267.1 to 267.3
Ficino, Opera omnia 267.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quo enim pacto aqua uolat in aërem, nisi calore aëris eleuetur? Facile autem &naturali quodam instinctu ipsa formu la, cum sit ideę radius, resilit in ideam, secumque attollit mentem cui est infusus hic radius, qui cum reducitur in ideam, refluit in eam sicut fontem, ceum radius repercussus in Solem, perque nondum huiusmodi unum aliquid ex mente &Deo conficitur. Hinc Paulus diuinus Theologus inquit: Qui adhaeret Deo, unus sit spiritus. Signum per uoluntatem, hoc est, Mens in clara ueritatis cognitione tam mirabili uoluptate perfunditur, ut omnem humanae uoluptatis excedat modum. Talem quoque uitae statum uoluntas propter seipsum appetit solum, alia propter illum, quasi status eiusmodi in summa sit arce naturae, ultra quem nihil supersit optandum. His rationibus &alijs pene similibus Plato sibi persuasisse uidetur nihil reuera disci posse, nisi docente Deo. Ideo in eadem epistola inquit: Diuina mysteria uerbis doceri non possunt. At si quis diutissime cum diuinis uersetur, similemque illis agat uitam, subito tan dem tanquam ab igne scintillante lumen ueritatis effulget in animo, seque ipsum iam alit. Quod sibi scribit accidisse merito, quia etiam in epistola ad Dionysium regem scripserat, omnem suae mentis curam in diuinorum inuestigatione uersari. Quam quidem inuestigationem Socrates tandem purgatione mentis assecuturam quicquid cupit existimat. Ideo praetermissa quandoque solita inquisitionis solicitudine, ad mortalem confugit philosophiam, ut mens eius beneficio corporeis discussis nubibus facta serenior, diuini Solis lumen semper &ubique luces subito caperet. Quod quidem &Socrates ipse prius, deinde Plato imitatione Socratis assecutus fuisse uidetur. Sed ad institutum ordinem redeamus. Plato in septimo libro de rep. Cum Deum bonitatem ipsam appellauisset, adiunxit, uix quidem eam percipi posse, sed hac ignorata nihil aut uere cognosci, aut recte agi, uel publicè uel priuatim. Quod quidem ab Indis Philosophis Socratem &Platonem didicisse Aristoxenus affirmat.