# Opera omnia 27.1-4

Ficino, Opera omnia, 27.1 to 27.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/27.1

Carmina haec Romani de rebus maximis consulebant, neque cuilibet licebat aspicere. Maroni tamen Augusti, Lactantio Constantini familiaritate legere permissum existimo, alijsque nonnullis magnis, doctisque uiris, imperatore interdum, & custodibus concedentib. Lactantius ergo Con stantini familiaris, testimonia Sibyllarum quae de Christo adducit, ex earum libris, qui tunc extabant. Roma nondum à quoquam expoliata, accipere potuit. Scripsit autem il la ad Constantinum, non igitur illi mentiri licebat, uel docto imperatori, uel caeteris eru ditis, quibus tunc tam Italia, quàm Graecia abundabat, ac nonnulli adhuc Christianos scri ptores, uel in minimis grauiter calumniabantur. Nónne Vergilius in eisdem Sibyllarum libris legit, quae Prophetae & Euangelistae de Christo loquuntur, & quod maximum est, cognouit Cumeae Sibyllae promissa ex textum, ut opinor, Sibyllae ipsius illis conuenire temporibus, in quibus natus est lesus, quamuis ille, ut Pollioni adularetur, ad eius filium nuper natum nomine Saloninum, oracula Sibyllae torqueret, quorum nihil Salonino, qui puer obijt, neque egit quicquam, congruere potuit, congruit autem quicquid ibi legit Iesu, qui temporibus illis est ortus. Sed quid illic Vergilius reperit (tali uidelicet quodam tempore) quale illud fuit, fore, ut in ipsa ultima expectationis aetate magnus quidam ordo nasceretur ab integro seculorum aeuo dependens, id est, ęternus filius ab ęter no patre dependens aliquando etiam nasceretur in tempore. Quando scilicet Virgo floreret, aurea rediret aetas, id est, ex uirgine filius pulularet, & aetas uerę beataeque doctrinae uigeret, ac noua progenies coelo dimitteretur ab alto. Haec uerba exponunt anteceden tia, cognoscimus enim Sibyllam ex Virgine puerum illum nasciturum pręnunciasse, quo niam adiunxit, eam esse progeniem nouam, id est, nouo modo nascentem, neque ex terra sed ex coelo, id est, Deo, in quo erat ab ęuo proficiscentem Carmina ipsa Vergilij huiusmodi sunt: Vitima Cumaei uenit iam carminis aetas. Magnus ab integro seclorum nasci tur ordo. Iam redit & uirgo, re deunt Saturnia regna. Iam noua progenies coelo demitti tur alto.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
