Latin
27.5 to 27.8
Ficino, Opera omnia 27.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Arbitror equidem Vergilium huiusmodi carmina ex talibus Sibyllae uerbis, qualia paulò ante narraui, contexuisse. Subiungit Verg. quae apud Sibyllam legisse opi nor, scilicet eo nascente, ferream aetatem in auream redituram, atque eo temnore decus aeui futurum. Totum hoc ad purgationem animorum, doctrinamque Chiist. pertinere uidetur, &uestigia priscae fraudis irrita fore, legerat puto apud Sibyllam, tunc originalem culpam, quam ab initio diabolica fraude concepimus, deleri debere, ipse tamen cum mysteria huiusmodi nequaquam intelligeret, uerba Sibyllae ita carmine componebat, ut alium quendam sensum praeferre uiderentur. Subiungit Maro. Quod huiusmodi prorenies Deum uitam accipiet, diuisque uidebit permixtos heroas, &ipse uidebitur illis. pacatumque reget patrijs uirtutibus orbem. Videtur ibi legisse, prolem illam fore Deum Deo natum, Dei patris uirtunte uniuersum mundum gubernaturum, &iudicaturum, ni hilque diuinorum sibi fore secretum, ipsumque angelos omnes ministros habiturum. Addit poëta, eodem tempore casurum serpentem, &fallacem ueneni herbam, &post multa adij cit. Pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis. Quo sensu hęc Virg. scripserit, nescio, satis est nobis, quòd habuit à Sibylla, quam nequaquam intelligebat, opera prolis illius. Serpentem, id est, malum daemonem ruiturum, domandamque fore herbam uenenosam, atque sallacem, id est, daemonum uim, quę ante Christum homines falsa religione, quasi uera fal lebat, &ab initio illos serpentis habitu, &plantae cuiusdam occasione deceperat. Tentas daemon adhuc animas post Christum, licet non ita consequatur ut ante, &ob hoc dictum fuit. Super fore pauca fraudis uestigia. Porphyrius etiam confitetur mortales à ma lignis daemonib. in scelera, falsasque religiones induci consueuisse, idque diligenter in lib. de abstinentia disputat. Praeterea progeniem illam Virgil. sic alloquitur. Aggredere &magnos, aderit iam tembus honores. Chara Deum Soboles, magnum louis incrementum. Credo poëtam habuisse à Cumęa hominem illum expectantissimum, sobolem Dei fore, non uiri, &in quo nihil majus exprimi potest, Magnum Dei incrementum fore, id est, propaginem Dei eternam, propagationemqus ipsius usque ad temporalia, atque sensum, per quam Dei regnum, id est, oeatorum numerus cresceret.