Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 271-3
Unproofread scanNot analysed yet
tione nostra haec ueterum renouatio diuinae prouidentiae seruiat. Principio neque lebemus ab illis ad summum Christiana requirere, qui Christi aduentum antecesseSrunt, neque confidere acuta &quodammodo Philosophica hominum ingenia unquam alia quadam esca praeter quam Philosophica ad perfectam religionem allici posse, paulatim ac perduci. Acuta enim ingenia soli se rationi committunt, cumque à religioso quo dam Philosopho accipiunt religionem, subitò communem libenter admittunt. Qua quidem imbuti ad meliorem religionis speciem sub genere comprehensam facilius traducuntur. Itaque non absque diuina prouidentia uolente omnes pro singulorum ingenio ad se mirabiliter reuocare, factum est, ut pia quaedam Philosophia quondam &apud Persas sub Zoroastre &apud Aegyptios sub Mercurio nasceretur, utrobique sibimet consona. Nu triretur deinde apud Thraces sub Orpheo atque Aglaophemo. Adolesceret quoque mox Pythagora apud Graecos &Italos. Tandem uerò à diuo Platone consummaretur. Athenis. Vetus autem Theologorum mos erat, diuina mysteria tum mathematicis numeris &figuris, tum poëticis figmentis obtegere. Plotinus tandem his Theologiam uelaminibus enudauit, primusque &solus, ut Porphyrius Proculusque testantur, arcana uererum diuinitus penetrauit.