# Opera omnia 271.1-4

Ficino, Opera omnia, 271.1 to 271.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/271.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/271.1

Fortè etiam si bene esse omnino nequeant, esse non appetent, ut probat Olympiodorus, utpote quae esse appetant gratia boni. Bonum igitur cum finis sit ultimus, nimirum primum omnium est principium. Si super ens existit, multò magis super uitam atque mentem. Quando uerò unum bonumque dicunt, idem semper intelligunt. Sicut enim in ordine rerum bene esse in unione consistit, quoniam malum dissensione & diuisione contingit, sic & super ordinem uniuersi idem est unum ipsum atque bonum, cuius splendor est pulchritudo, quae nihil est aliud quàm multarum rationalis ordo formarum in mente, anima, natura, materia, inde refulgens, supra quam pulchritudinem esse unum probant, quia illa composita sit. Rursus super eam esse bonum, quia omnia, & semper bonum ap petunt, pulchritudinem uerò sola quae cognoscunt eam, & postquam eam nouerint. Item pulchritudinem gratia boni desideramus, sperantes uidelicet profuturam. Postremo bonum reuera habere uolumus, saepe tamen nobis est factum, si palam pulchritudinem uideamus habere. Beati nimium, quos uniuersi pulchritudo boni ipsius splendor, in ipsum bonum amore transformat, praesertim quia dum transformat in bonum, pariter reformat in unum, ideoque ipsi bono coniungit in unum. Siquidem ipsum unum bo numque, tanquam idem, & per omnia, & super, & ista pariter dilatantur, pariterque ab omnibus etiam sine cognitione naturali desiderio appetuntur. Neque differre inter se tanquam duo quaedam aequaliter disposita possunt, ne duo rerum principia sint. Neque unum super bonum esse potest, ne quid melius optabiliusque bono esse dicatur. Neque rursus bonum super unum, ne quod bonum dicitur, desinat esse bonum. Vnum ergo bonumque sunt penitus idem, quando aequaliter appetuntur, quemadmodum diuisio atque malum tanquam idem aequaliter fugiuntur. Beatus qui bono prorsus unitur. Vnitur autem non intellectuali uirtute proprie. Haec enim cum sit multiplex, atque infra intel ligibile collocetur, neque congruit unitati, neque quod intelligibile, id est, ens uniuersum supereminet, attingere potest.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
