Latin
272.5 to 272.8
Ficino, Opera omnia 272.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Disces praeterea fatum, id est, coelestium seriem causarum prouidentiae di uinae seruire. Animos uerò nostros tunc maximè liberos iudicari, quando maxime cum diuina uoluntate consentiunt. Quoniam uerò te poëtarum apprimè studiosum esse co gnosco, rem totam una cum Marone concludam. Aeneas, id est, heroicus animus descenlurus ad inferos &iterum ascensurus, id est, secreta diuinorum mysteria penetraturus, &obscura editurus in lucem, diuina ad hoc ipsum prouidentia ducitur, tanquam &diuinitus, (ut ait) genitus quem &aequus amabat Iuppiter, &diuina ad idem oracula pro uocabant. Incedit rursus ad idem, libero quodam arbitrio, ubi eum ardens euehit ad aethera uirtus, &ubi consultat, quid potissimum sit agendum, &sponte oracula confulit &semper libentissimè cum sententia diuina consentit. Confert ad idem fatum prouidentiae seruiens ab oraculo designatum. Carpe manunamque ipse uolens facilisque sequetur. Si te fata uocant, aliter non uiribus ullis Vincere, neque duo poteris conuellere ferro. Profectò fatum uelut prouidentiae praeco ad id te uocat, id tibi significat quod statuit &im perat prouidentia, tu uerò eatenus opus arduum uales ad finem usque perducere, quatenus duo haec aspirant. Eatenus quoque agis liberè, quatenus libenter prouidentiae pares. Et tunc reuera es in regno fati dominus, quando uideris in regno prouidentiae seruus. Vale. Pro prima Platonis impreßione parum fortunata. S. P. D. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, Vod Platonis nostri libri tandem ab impressoribus sint expressi, pis Philippi Valoris opera &magnifica manu factum est. Quod autem minus eleganter expressi, id partim negligentia impressorum, uel potius oppressorum, partim, (si dictu fas est) malignitate fortunae, nobis accidisse putabo. Doles autem, (qua tua pietas est) senem hunc nostrum ad uos squalidum accessisse. Desine precor, mi Bandine, dolere. Sic enim &natura comparatum est &sorte datum, ut qui e carcere diuturno soluuntur, profundisque tenebris eruuntur, squalentes prodeant, macieque confecti. Est aliquid post multa tenebrarum secula uidisse lucem, est plurimum ab inferis surrexisse.