# Opera omnia 272.5-8

Ficino, Opera omnia, 272.5 to 272.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/272.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/272.5

Quoniam uerò uultus in speculo quando uidetur aspicere uultum unde manat, reuera potius aspicitur quàm aspiciat. Ideo Paulus Apostolus ait: Cum Deum cognoueritis, imo cogniti sitis à Deo. Sic igitur superior animae nostrae uultus, diuini uultus imitatio à Platonicis nominatur, usque adeò ut Plotinus Theodorusque Asinius & lamblichus censuerint illam hominis men tem quae non humana est, sed diuina, in mundo intelligibili uiuere & operari continue per continuum intuitum idearum. Mouerunt autem Plotinum Theodorumque & Iamblichum ad hoc duae potissimum rationes. Prima, Animae suprema mens quia secundum se intellectualis essentia est, ideo intelligit per essentiam, sicut per essentiam ignis calet, & aqua friget, licet potentia animae mente inferior per essentiam non intelligat. Itaque sicut ignis semper calet, ita mens semper intelligit. Obiecta uerò intelligentiae sunt species ipsae rerum aeternae. At intellectus intelligendo non obiectorum simulachris fallacibus haeret, sed ut uerè intelligat, ipsis unitur obiectis. Ergo mens semper est aeternis speciebus unita, quo fit ut sedulo aedem colat aeternitatis. Huc illud lamblichi tendit. Intellectus nostri esse non est aliud quàm intelligere numina. Putat enim sicut idem actus est quo & Sol Lunam illuminat, & Luna inde illuminatur, respicitque luminis similitudine Solem, ita eundem esse actum, quo & diuina mens creat illuminatque mentem nostram, & nostra creatur illuminaturque inde, & intuitu illuc quodam naturali conuertitur. Similiter imago in speculo eodem actu uultum respicit, quo à uultu aspicitur. Et sicut aspiciendo sit, ita respiciendo seruatur. Eadem est animae ad Deum similitudo. Secunda ratio talis. Rationalis anima à mente diuina fit, & iungitur corpori, atque inter mentem & corpus obtinet medium. Si solum haereret menti, uitam corpori non tribueret. Si solum haereret corpori, intelligeret utique nihil. Ergo haeret menti simul & corpori, sicut linea quae centrum tangit simul atque circunferentiam, sicut Solis lumen Soli coniunctum est simul, diffusumque per aërem. Atqui ut anima rationalis se habet ad corpus, sic mens ad animam se habet rationalem. Sed uita ipsa corporalis nihil aliud est quàm actus continuus animae transfufus in corporis huius complexionem, ab anima non recedens. Igitur intellectualis animae uita nihil est aliud, quàm intellectus diuini perennis actus, annexus animae, non solutus à Deo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
