Latin
273.1 to 273.4
Ficino, Opera omnia 273.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
At ego nunc Amerige uicissim Plotinum fore omnium molior, ac dum uni huic omnium mox futuro diligenter indulgeo, uideor interim omnibus indulgere. Vale. Prophetae &interpretes Prophetarum. Marsilius Ficinus Dominico Beniuenio complatonico suo, P. D. Vaerebas superioribus diebus, (&subtiliter admodum ut soles) omnia, qua uirtute potissimum post tàm diuturnam Platonis lectionem adhuc uiuam, cum prima Platonis nostri lectio tibi rapuerit animum, totumque in Platonem ipsum repentè transtulerit? Nisi Plato noster, mi Dominice uiueret, &imò nisi melius admodum, quàm nos uiueret, profectò dum transferimur in Platonem, interim laberemur in mortem. Sed cum inter homines quondam aeternae semper uitae uixerit, meritò nunc aeterna uita uiuens non in mortem legentes uertit, sed felicius conuertit in uitam. Missa in praesentia facio tanti muneris argumenta. Quod imminet nunc agamus. Dic age quis nunc nostris uulneribus medeatur, quae medici nobis Hebraei quotidie inferunt, nisi Plato noster Medicus animorum? Interfuisti &tu disputationibus, quae in aedibus loannis Pici Mirandulensis ante alios admirandi, saepe tractatae sunt atque tractantur, ubi Helias &Abraam Hebręi Medici atque Peripatetici aduersus Guilielmum Siculum disserunt. Oracula Prophetarum ad lesum minimè pertinere, sed alio quodam sensu dicta contendunt, conuertentes aliorsum omnia è manibusque nostris pro uiribus extorquentes, neque facilè conuinci posse uidentur, nisi diuinus Plato prodeat in iudicium inuictus religionis sanctae patronus, hunc igitur audiamus, consideremusque di ligenter quid hac de re, &in Timaeo dixerit, &nunc nobis adducat in medium. Alij, (in quituates sunt, alij uatum interpretes. Nam qui praesagiunt, saepe nesciunt quid praesagiant, &qui uelociter interpretantur, errant magis in praeuidendo, huius autem causa est, quod solertia interpretum uenatoria, uelox &uersatile requirit ingenium praesaga facultas. Siquid debeat praesentire ingenium exigit pacatum atque quietum, haec autem tanquam inter se repugnantia in eodem facilè non concurrunt. Ex hac ergo Platonis nostri sententia colligere possumus, certam praescientiam futurorum in Deo tamen esse, mentemque diuinam per Prophetam quasi perlinguam futura praedicere, &quae mens intelligit linguam interea ignorare.