# Opera omnia 273.1-4

Ficino, Opera omnia, 273.1 to 273.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/273.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/273.1

Et sicut anima uitae corporali semina inserit rerum generandarum, ita Deus animae cognoscendarum accendit igniculos. Vita corporalis est animae rationalis simulachrum. Intellectualis animae uita simulachrum est uitae men tisque diuinae. Corporali uitae praesidet infima pars animae, quae est potentia nutriendi. Si haec infima pars, quae corpori iungitur, agit semper, & ipso suo esse quodammodo operatur, multò magis suprema potentia, quae ualidior est, quia suo fonti haeret propinquior, operatur semper, & per esse suum quodammodo operatur. Agit autem circa mentem, unde effluit proximen. A mente enim solum mens effluit. Mens autem quae supra nos est, quia putus intellectus est, puro intelligibili pascitur, id est, pura fruitur ueritate. Eadem nostra mens assiduè uescitur, si epulis superioris mentis accumbit. Nec iniuria intelligentiam in anima essentialem perpetuamque locamus, quia ex eo est in anima, quod conuenit cum perpetuis eius essentiae causis. Et sicut animae ingenitus est appetitus boni perpetuus atque essentialis, ita & ipsius ueri naturalis essentialisque intuitus, siue tactus aliquis potius, ut lamblici uerbis utar. Tactus, inquam, omni cognitione discursuque prior atque pręstantior. Eiusmodi sententiam hac insuper ratione diuinus lamblicus confirmauit, quod quemadmodum temporalia contingentiaque per temporalem contingentemque cognitionem attingimus, ita oportet necessaria & aeterna per essentialem & perpetuam attingere notionem, quae non aliter inquisitionem nostram antecedit, quàm status motum. Temporalis uero cognitio ita inquisitionem sequitur, ut contingens effectus motum sequitur ac tempus. Putant autem diuinum ipsum mentis actum, qui quodam intuitu & quasi tactu diuinorum sit, propter actiones inferiores non intermitti quidem in se ipso, quamuis quod ad animaduersionem pertinet, in uiribus inferioribus intermittatur, atque actus intellectus rationalis, uel rationis intellectualis, qui discursione fiunt, propter operationes inferiores soleant intermitti, atque econuerso. Verum cur non animaduertimus tam mirabile nostrae illius diuinae mentis spectaculum? Forsitan quia propter continuam spectandi consuetudinem admirari & animaduertere desueuimus. Aut quia mediae uires animae, ratio uidelicet & phantasia, cum sint ut plurimum ad negotia uitae procliuiores, mentis illius opera non clarè persentiunt, sicut quando oculus praesens ali quid aspicit, phantasia tamen in alijs occupata, quod oculus uideat non agnoscit. Sed quando mediae uires agunt ocium, defluunt in eas intellectualis speculationis illius scin tillae uelut in speculum. Vnde & uera ratiocinatio nascitur ex intelligentia uera, & humana intelligentia ex diuina.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
