# Opera omnia 274.1-4

Ficino, Opera omnia, 274.1 to 274.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/274.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/274.1

Disiungi uerò nunquam uult Plotinus, ne aeternae mentium sphaerae minus unitae permaneant cum sphaera ipsarum summa, quàm temporales uisibilis mundi sphaerae cum sphaera maiori. Sed hoc ipse uiderit. Nos autem ad institutum ordinem reuertamur. Ex ijs omnibus quae ex Platonis & Plotini fontibus hausimus, concluditur, hominis mentem ad mentem diuinam in ipsa sua intelligentia fermè comparari, quemadmodum materia comparatur ad formam. Sanè si mens nostra quotidiè formatur diuinae mentis ideis, perque illas opus proprium agit, quis non uideat mentem nostram subire diuinam, ceu materia subit formam, nec aliter se habere ad diuinas formas, quàm materiam primam ad naturales? Vnde non minus immortalis debeat esse quàm illa, praesertim quia quanto mens purior est & simplicior corporibus atque animis, & ob hoc magis est una, tantò ex duabus illis mentibus unà congredientibus arctior prouenit copula, quàm provuenire soleat, aut ex quibuslibet rebus corporalibus unà mixtis, aut ex animis inuicem concurrentibus, aut ex anima cum corpore coëunte. Auget huius copulae nodum, quòd Deus ipsa unitas est, & ipsa bonitas. Et per unitatis uim, rerum omnium copula uniatur, per uim quoque bonitatis ubique attractio flat & propinquatio, nusquam unio uerior prouenit, quam ubi mens cum diuinitate conspirat. Item si Deus menti ab ipso proximae, perperuoque emananti, infinita tum puritatis tenuitate intus illabitur, tùm uirtutis amplitudine eam penitus implet, partesque mentis quasi iuncturas, ipse tanquam neruus connectit intrinsecus inuicem, & ad totam, totamque essentiam inse uelut nodus intimus cum esse deuincit, ideoque interior menti est, quàm ipsa sibi, quid mirum est Deum ipsi in ipsius intelligentia uniri tanquam formam? postquam in essentia & uita iam unitus est plusquam forma? Signum illius unionis hoc est praecipuum, quòd per ueram intelligentiam intima substantia rei semper inspicitur, utpote quae in rei ideam profundius penetrauerit, quàm aut uisus in coloris speciem, aut in cororis simulachrum phantasia, cum sensus & phantasia rerum superficies duntaxat attingant. Ideo Mercurius inquit ex diuinitatis & mentis conspiratione unum spiritum coalescere. Et loannis Theologia docet contemplatores diuinae rationis in unum cum ipsa ita consummari, sicut ipsa unita est Deo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
